13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“estne nullus finis huius siluae exsecrabilis?”Thorinus

inquit. “arbor alicui ascendenda est qui, capite eius

sublato super tectum, circumspiceret. solus modus est

eligere arborem procerissimam, quae semitae imminet.”

sane “alicui” Bilbonem significauit. eum elegerunt,

quod, ut ascensor usui sit, caput suum tollendum est super

folia superiora, ergo illum satis leuem esse oportet ut rami

excelsissimi atque tenuissimi illum ferant. arbores

ascendendae numquam misero Domino Bagginsi usu

uenerant, sed eum in ramos inferiores ingentis quercus,

quae usque in semitam creuerat, subleuauerunt, et ei

ascendendum fuit quam maxime potuit. per ramulos tortos

cum alapis multis in oculum se impulit; uiridis atque

sordidus a cortice uetere ramorum maiorum factus, et

magis quam semel lapsus atque in tempore a se susceptus;

demum, post certamen terribile in loco quo rami commodi

nequaquam esse uisi sunt, prope uerticem uenit. per omne

tempus num * araneae in arbore essent et quomodo iterum

(nisi decidat) descensurus esset demirabatur.

in fine caput suum super tectum foliorum impulit, et tunc

sane araneas inuenit. illae autem paruae fuerunt

magnitudinis usitatae, quae papiliones uenabantur. oculi

Bilbonis a luce paene caecati sunt. nanos ad eum

exclamantes a longe infra audire potuit, sed respondere

non potuit, solum se tenere et coniuere. sol clare lucebat,

quem solum post longum tempus pati potuit. cum illum

pateretur, mare glaucum, hic et illic ab aura turbatum,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!