13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

eorum.

fuit quoque captiuorum eius carcer. itaque Thorinum ad

antrum traxerunt – nequaquam leniter, nam nanos non

amauerunt et putauerunt eum esse hostem. in diebus

antiquis bella cum nanis nonnullis gestae erant, quos de

furto thesauri sui accusauerant. modo aequum est dicere

nanos rem aliter habuisse, et dixisse se modo abstulisse

quod illis debitum fuisset, nam regem-dryadum cum illis

pactum esse ad fabricandum aureum suum atque argentum

rudem, et postea recusauisse illis pecuniam soluere. rexdryadum

infirmitatem animi habuit, qui scilicet cupidus

thesauri fuit, praecipue argenti atque gemmarum albarum;

et quamquam arceruus eius diues fuit, ille semper plurimi

cupidus fuit, quia non iam tantum thesaurum habuit

quantum alteri ueteres dominidryadum. populus eius nec

fodinas fodit nec metalla aut gemmas fabricauit, nec

mercatura aut agri cultura multo usus est. omnis nanus

omnia illa bene cognouit, quamquam gens Thorini in pugna

uetere, de qua dixi, non implicata est. ergo Thorinus, cum

incantamentum ab eo remotum esset et reuixisset, iratus est

quod illi eum male tractauerunt; et porro constituit ut nulla

uerba de auro aut gemmis ex eo traherentur.

rex ad Thorinum, cum ille apud eum productus esset,

seuere spectauit et quaestiones multas illi rogauit.

Thorinus autem modo dictitabat se esurientem esse.

“quare tu et gens tua ter impetum facere in populum

meum epulantem conati sunt?” rex rogauit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!