13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

studiosi fuerunt, et descriptionem eius Golli gratissime

horruerunt.

“et tum quaestionem alteram cogitare nequiui dum ille

iuxta me sedet,” finem fecit Bilbo; “ita ego dixi ‘quid in

sinu meo est?’ neque ille tribus conatis conicere poterat.

ita dixi: ‘quid de promisso tuo? exitum mihi monstra!’ sed

ille ad me uenit ut me necaret, et effugi, et decidi, et ille in

tenebris me amisit. tum illum secutus sum quod illum, qui

secum loquebatur, audiui. qui putauit me re uera scire

exitum, itaque ad id progrediebatur. et tum in introitu

consedit neque praeterire potui. ita super eum saluit et

euasi, et ad portam decurri.”

“quid de custodibus?” rogauerunt. “num fuerunt nulli?”

“sane! multi; sed eos elusi. in ianua fixus sum, quae

solum a rima aperta est, et multos orbiculos amisi,” tristis

inquit, uestimenta scissa aspiciens.“sed per ianuam

quidem se compressi – ecce hic sum.”

nani eum honoris noui satis dignum aspexerunt, dum de

custodes eludendo, super Gollum saliendo, et per ianuam

se comprimendo loquitur, quasi res nec difficilis nec

periculosa fuisset.

“quid uobis dixi?” Gandalphus ridens inquit. “est

Domino Bagginsi magis quam coniecistis.” his dictis,

Bilbonem sub superciliis fruticosis mirimodis intuitus est,

et hobbitus miratus est num ille partem fabulae, quam is

omiserat, coniecisset.

tum quaestiones suas rogandas habuit, nam, quamquam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!