13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

siluae et draconis obliuiscimini, utique donec mane cras!”

cum mane cras aduenisset, etiam eadem dixit. itaque

nihil fuit agendum praeterquam ut pelles-aquas a fonte

claro, quem iuxta portam siluestrem inuenerunt, implerent

et mannos exonerarent. tam aeque impedimenta

distribuerunt quam potuerunt, quam quam Bilbo putauit

onus suum esse operose ponderosum, neque ualde ei

placuit cogitare de ambulando milia et milia passuum

pedibus fessis cum omnibus rebus in tergo suo.

“noli uexari!” Thorinus inquit. “id breuissimo tempore

leuabitur. mox, ut puto, nos omnes desiderabimus sarcinas

esse grauiores, cum cibus fieri exiguus coeperit.”

demum mannis ualedixerunt, capita quorum domum

uerterunt. qui lento cursu laeti discesserunt, caudis ad

umbram Miriksiluae uersis ualde gaudere uiderentur. dum

egrediuntur, Bilbo iurauerit aliquid urso simile ab umbris

arborum discedere et celeriter incessu dissoluto ad illos

ambulare.

nunc Gandalphus quoque ualedixit. Bilbo humi sedit

sentiens se miserrimum esse et desiderans se iuxta magum

in equo eius celso esse. paulo in siluam introierat post

ientaculum (quoddam ualde exile), et tam teneb rosum

mane quam nocte in illo loco esse uisum est, et

occultissimum: “quasi sensus aspiciendi atque

exspectandi,” secum inquit.

“uale!” Gandalphus Thorino inquit. “et ualete omnes,

ualete! recta per siluam nunc est uia uestra. nolite e semita

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!