13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Carrece nocte lunam, quae ad Montes Nebulosos cadebat,

aspicientem, et eum audiui in lingua ursorum frementem:

‘dies ueniet quo illi perierint et ego redibo!’ ergo credo

eum olim a montibus uenisse.”

Bilbo et nani nunc multa cogitanda habuerunt, et

quaestiones plures non rogauerunt. prae quibus iter longum

ambulandum adhuc fuit. pedibus fessis aduersum cliuum

atque secundum conuallem gressi sunt. calidissimum

factum est. aliquando sub arboribus requieuerunt, et tum

Bilbo sensit se tam esurire ut glandes ederet, si ullae iam

satis maturae fuerint quae humi decidissent.

fuit medio post meridie antequam animaduerterunt

magnos globos florum florescere coepisse, omnia genera

eadem una crescebant quasi sata erant. praecipue fuit

* trifolium, globi fluitantes trifolii cristati atque trifolii

purpurei, et spatia lata trifolii breuis albi dulcis odoremelle.

in aere fuit bombizatio et stridor et bombus. apes

occupatae ubique erant. et quantae apes! tanta huius modi

Bilbo numquam uiderat.

“si quaedam me pungat,” ille cogitauit, “altero tanto

maior quam sum distendar!”

illae maiores quam crabrones erant. fuci maiores quam

pollex tuus erant, multum, et baltei flaui in corporibus atris

quasi aurum igneum fulgebant.

“propius sumus,” Gandalphus inquit.“in margine

pascuorumapium eius sumus.”

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!