13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

dryades uenantes, per omnem tempus in quo afuerunt,

persequi non potuit, itaque exitus e silua numquam inuenit,

et miser errans in silua relinquebatur, territus ne se

amitteret, donec redeundi occasio uenit. extrinsecus etiam

esuriens fuit, nam nihil uenatoris fuit; sed cum in antris

fuisset, cibo e cella aut mensa rapto dum nemo adest,

uictum generis nesciocuius suppeditare potuit.

“sum similis effractario qui effugere nequit, sed domum

eandem diem ex die effringere cogitur,” putauit. “haec est

pars uastissima atque hebetissima omnis huius miseri,

incommodi facinoris! utinam in foramine-hobbito meo

iuxta focum calidum meum cum lucerna nitenti essem!”

porro, saepe uolebat se nuntium auxilii mago mittere

posse, quae res sane fuit omnino impossibilis; mox

intellexit quid agendum sit, Domino Bagginsi, solo et

inopi auxilii, agendum est.

demum, post hebdomadem aut duas huius generis uitae

obrependi, custodes aspiciendo sequendoque, et

quaecumque pericula, quae potuit, faciendo, locum in quo

quisque nanus capiebatur inuenire potuerat. omnes

duodecim cellas quorum in partibus diuersis aulae inuenit,

et post tempus quoddam itinera per aulam optime nouit.

die quodam ualde admiratus est se excipere custodes

quosdam loquentes et discere nanum alium quoque in

carcere esse, in loco praecipue profundo tenebrosoque.

statim coniecit, sane, hunc esse Thorinum; paulo post

inuenit se recte coniecisse. demum post difficultates

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!