13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

araneae repente rem reliquerunt, et non iam eos perscutae

sunt sed repulsae ad coloniam atram redierunt.

tunc nani animaduerterunt se ad marginem anuli, in quo

ignes-dryadum adfuerant, aduenisse. nesciuerunt num hic

esset unus horum quos nocte priore uidissent. aliquid

autem magiae bonae in locis talibus morari uisum est,

quae araneis non placuit. nihilominus, hic lux fuit uiridior

et rami minus densiores atque minaciores, et requiescere

atque respirare potuerunt.

ibi per tempus nonnullum, anhelantes atque uentum

emittentes, iacebant. mox autem quaestiones rogare

coeperunt. omne negotium de euanescendo diligenter

explicari postulauerunt, et inuentio anuli eos adeo tenuit ut

aliquando molestiarum suarum obliuiscerentur. Balinus,

praecipue, institit ut fabula de Gollo, aenigmatibus atque

omnibus, iterum omnino narraretur, cum anulo in ipso loco

proprio. sed paulo post, luce deficiente, alias quaestiones

rogauerunt. ubi essent, et ubi esset semita, et in quo loco

aliquid cibi esset, et quid proxime agerent? has

quaestiones semel atque iterum rogabant, et e paruo

Bilbone exspectare uidebantur ut responsa eis darentur. ex

quo, illos omnino mutauisse opinionem de Domino

Bagginse uidere potes, et eum aestimare magno coepisse

(sicut Gandalphus dixerat illos facturos esse). re uera, illi

quidem exspectauerunt ut is quoddam consilium mirabile

ad illos iuuandos produceret, neque modo mussabant. bene

penitus intellexerunt se omnes mox mortuos fuisse, si

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!