13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

de uerbis Domini et Conualle restituta, tintinnabulis aureis

impleta, si modo homines inuenire potuerit, cogitauit.

postremo iterum locutus est: “hoc est tempus nec

uerborum iratorum, Domine, nec de consiliis grauibus

rerum nouarum cogitare. nam laborandum est. ego etiam

tibi seruio – quamquam post breue tempus fortasse de

uerbis tuis recogitabo et ad Septentrionem cum quibus, qui

me sequentur, discedam.”

tum egressus est ad castra ponenda et aegros

uulneratosque curandos. Dominus autem frontem ad tergum

eius exeuntis contraxit, et humi sedens mansit. multa

cogitauit sed pauca dixit, nisi magna uoce homines, qui

ignem atque cibum ad eum portarent, flagitauit.

nunc quocumque Vates uenit, sermonem apud populum

currentem quasi ignem de ingenti thesauro, quod nunc

incustoditum erat, inuenit. homines de remuneratione

omnis damni, quam ab illo recepturi, et de diuitiis satis

superque, cum quibus res diuites a Meridie empturi, locuti

sunt; quae res animos perditos multum erexit. bene fuit,

nam nox fuit acerba et miserabilis. tegimenta pro paucis

moliri potuerunt (Dominus unum habuit), et cibus fuit

exiguus (qui Domino etiam defuit). illa nocte multi a

madore et frigido et dolore aegrotabant et postea mortui

sunt, qui illaesi ex oppido perdito effugerant; et in diebus

sequentibus fuit multum aegritudinis atque ingens esuritio.

interim, Vate ducente, res disposita sunt sicut ille uoluit,

quamquam semper in nomine Domini, et operose et ciues

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!