10.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

528 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 314

Ill mo D no Godefrido Guilielmo Leibnitio Annibal Marchettus S. Jesu S. P. D.

Doleo non modice, Vir amantissime, quod necdum pervenerit ad tuas manus liber,

quem anno superiore ad te mittendum curavi: exigua tamen jactura, eaque tota mea est,

quam ut pensare queam alia via aliud exemplum statim submittam. N o v i s s i m a tua

5 S i n i c a Romae non placent quibus nostrae Societatis omnia displicent. Optimi tamen

quique probant: pessimi etiam: sed si petis, quonam modo; dicam, improbando probant:

aequa enim laus est probari a probis, atque ab improbis improbari. Omnes tamen in

tuae humanitatis admirationem conveniunt, quod cum a nobis religione dissideas, nostra

nihilominus, vel ad religionem spectantia laudes, et contra obtrectatores defendas:

10 quin etiam, quod plurimum habet admirationis, causam nostrae Societatis adeo vestris

hominibus invisae adversus aliquos ex nostris, perinde ac si tua esset, propugnes. Deus

O. M. tantae bonitati vices rependat, rogo; nosque sensu ut voluntate, conjungat, quo

unanimes omni remota ob inanem gloriam contentione id ipsum sentiamus, id ipsum sapiamus

in D no . Nunc tamen non tam leves, ut dicis, nobis vobiscum controversiae sunt,

15 sed sane gravissimae. Ipsi enim firmiter credimus, eos omnes, qui ab Ecclesia Romana

alieni sunt, certissime aeternis ignibus damnari, demptis tamen parvulis sacro baptismate

initiatis, iisque, qui vel nunquam divinam legem graviter violarunt, vel saltem per

actus perfectae contritionis in Dei gratiam sese restituerunt, nec de sua fide ulla illis

occurrit ratio dubitandi, cujusmodi esse solent rustici, et literarum expertes. Hos om-

20 nes salvos fieri posse credimus. De reliquis autem tam firmiter quod nos affirmamus vos

negatis, quam vestram doctrinam, purum evangelium, nostramque corruptam creditis.

Quid hac discrepantia majus? Fateor, vos mitius de nobis, quam nos de vobis sentire,

ac loqui: ita saltem a nonnullis vestrum audivi: dicitis enim quenque in sua fide salvari

posse, quod nos firmissime pernegamus: nam si duo viri pugnantia credunt, alteruter a

25 veritate, quae una est, aberrat: nec fieri potest, ut ambo vias oppositas ineuntes, eodem

tandem conveniant. Si tamen verum id ex animo credis, sequere Henrici IV Galliarum

Regis prudentissimum consilium, qui cum a suis Calvinianis reprehenderetur, quod nova

religione deserta Romanam amplexus esset, respondit, In hoc negotio omnium gravissimo

(agitur enim aeterna animae salus) unumquemque teneri tutissimam viam inire;

30 tutius autem procul dubio esse, illam amplecti Religionem, quam omnes tum Catholici,

tum Calvinistae fatentur ducere posse ad salutem, ea relicta, de qua una sola pars id

fatetur, altera longe numerosior, ac Viris omni disciplinarum genere excultissimis plena

2 liber: A. Marchetti, De vita in terris beata, 1696; vgl. I, 19 N. 155.

29. 11. 2006

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!