10.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

850 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 487

ibi tractare neglexerim, cum tamen sine jactantia, quando otium nactus sum, interdiu

iis incumbam, et (quae vera videtur esse causa) quod nonnullis proceribus, cum me clam

hic dicentem audiverint, minime placuerim. Quanquam vero dixerim mihi eo die ter

fuisse concionandum, cordatique testati sint me concione circulari, quam superiori anno

5 in urbe loco D. Ittigii Superintendentis habui, auditorum applausum consecutum esse,

non tamen illi malevoli intermiserunt Patronorum animos ac favorem a me abalienare.

Equidem poteram forte pastoratum S. Johannis extra urbem a Senatu obtinere, sed cum

intelligerem nonnullos mihi maxime adversari, ejusque salarium id quod jam recipio, non

superare, facile permisi, ut ille alii conferretur. Nunc autem demum sentio, quam male

10 rebus meis consuluerim, quod in patria ad aliquam dignitatem evehi desideraverim, nec

extra eam patronos quaesiverim, ac crediderim me Vestrae Illustris Excellentiae auctoritate

ac consilio insignem spartam in inferiori Saxonia consequi potuisse. Sed hujus erroris

nulla alia fuit causa, quam quod in academia vivere docereque in animo habuerim, et

cum prae reliquis patriam eminere viderim, me in eadem docendi munus adepturum esse

15 crediderim. Neque vero infitias eo me adhuc desiderio in academia docendi flagare, ac

cum mihi patria fatalis sit, optare ac cogitare ut aliquando aut ministri Ecclesiae aut

Professoris munus Halae Saxonum impetrem. Verum haec mea cogitata Vestrae Illustris

Excellentiae judicio subjicio, ante cujus cognitionem nihil certi circa ea vel mecum statuam

vel suscipiam; penitus tamen mihi persuadeo Vestram Illustrem Excellentiam, si

20 ea hoc institutum meum appro[ba]verit, et consilio et commendatione meae tenuitatis

penes Potentissimum Regem Borussiae ejusque consiliarios intimos facile efficere posse,

ut aliquid munus mihi Halae Saxonum conferatur. Interea tamen me non peccaturum

esse confido, si me post Paschatos festum Halam conferam, ejus academiae doctorumque

ac Professorum vivendi rationem perquiram, ac quod vel ministri Ecclesiae vel Professo-

25 ris stipendium sit indagem, hacque ratione intelligam, an id, quod hic recipio, multum

superet. Quadringentos thaleros, si omnia in summam contraho, hic mereor, sed omnes

illos in oeconomia cum familia consumo, cum omnia hic care emantur, nihilque mihi

aut seponere aut in libros impendere licet. B. Fratris Vestr. Illustr. Excellentiae filiam

natu majorem, ad quam literas Vestr. Illustris Excellentiae misi, etiam nuper visitavi

30 ac sospitem hilaremque ac sua sorte contentam inveni. Quantum pecuniae per heredita-

19 f. si eam K, korr. Hrsg.

28 filiam: J. R. Leibniz, Tochter von J. F. Leibniz. 29 literas: vgl. N. 453 Erl.

29. 11. 2006

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!