10.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 331 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 579

admiratus quaesivi an res Te conscio fieret. Ille minime[,] id quidem hactenus[,] sed sperari

tamen Te faviturum. Nam reditus Coenobii esse amplos et Vicepraeposito quoque

suffecturos. Tum ego me valde dubitare, an reditus eo usque porrigi possint. Esse Te mihi

amicum, in transitu nuper apud Te coenasse, ibi narrasse Te multa de Coenobii statu,

de aedificationibus, de alumnis, de litibus, de expensis arduasque res dixisse, nisi coe- 5

nobio dudum subtracta restituantur. Te ipsum magno zelo coenobii res curantem neque

laboribus neque sumtibus parcere, pene nihil vertere in rem Tuam, pro Te ipso esse frugalem,

ut sufficias coenobii rebus. Visus est haec audire non libenter, et primo nonnihil

perplexus, perstare tamen hactenus saltem in sententia ut expeditio procedat et tentetur

quid fieri possit. Suasi, caveret ne rei incertae et multis difficultatibus obnoxiae causa, 10

certam rem, id est Wratislaviensem stationem amitteret. Fatebatur enim longam suam

absentiam domi displicere, jam enim pene abesse quinque menses ut puto. Intellexisse se

ajebat propositum Tibi dudum fuisse adjunctum quaerere. Respondi si ita sit, fortasse

Te expetiisse juvenem, qui familiam non habeat, aut certe sit parvo contentus. Qualia in

ipsum honorata in statione jam positum non cadant. Videbo an alicubi obiter mentio- 15

nem injiciendo conferre possim, ut saltem sententia Tua prius audiatur. Id enim aequum

putem. Haec statim, id est primo cursore Tibi perscribenda duxi. Literas istas duplicatas

mitto, exemplum unum Magdeburgum, alterum Helmaestadium, ad Dn. Abbatem

Schmidium ut Jenam prima quaque occasione destinet, sive in illa vicinia sis sive non sis,

ut si abes illic literae ad ipsum et ad me redeant. Vereor ne D no Acolutho Magdeburgum 20

veniente dum Tu abes, aliquid detrimenti Tibi creetur. D nus Acoluthus ipse ad Te scribere

velle dicebat. Causa cur stationem suam mutare optet, haec est, quod in illa studiis suis

orientalibus satis vacare non potest. Vale et fave. Dabam Berolini 12 Novemb. 1701.

Deditissimus G. G. L.

P. S. Mutavi consilium cogitans Ampl m Wedelium Jenae esse, cum quo subinde com- 25

mutavi literas, et breviore manu rem confici, si unum literarum exemplum huic pro Te

mitterem, remittendum si in illis oris non es.

Maximo Rev. et Ampl mo Viro D. Philippo Mullero Theologo celeberrimo, Consiliario

Saxonico Ecclesiastico et Praeposito S. Mariae in Magdeburg

9 perplexo L, korr. Hrsg.

19 Schmidium: J. A. Schmidt. 25 Wedelium: G. W. Wedel.

29. 11. 2006

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!