10.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

N. 263 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 449

Quando enim magis agnoscenda erat regula (si in regno valebat) quam cum fides Regi

praescriberetur?

Hujus professio illa a me edita est in Mantissa mea Codicis diplomatici, quam ob inserta

praesertim statuta Quatuor ordinum Regiorum a me acceptam secum tulit Dominus

Kingius. 5

Ab eo autem tempore nihil pro illo Concilio in Gallia autoritate regia actum constat,

sed potius in conventu ordinum Regni civium ordinem quem Tertium Statum vocant sese

ejus receptioni opposuisse.

De cultu Creaturarum ita sentio: haud dubie idololatricum esse, quicquid facit, ut

supremum amorem Deo debitum transferamus in Creaturas. Itaque cum saepe anim- 10

adverterem in Italia aliisque locis Pontificiis fiduciam et affectum in B. Virginem inque

alios Mortales, solere passim plebi majorem esse quam erga Supremam Substantiam, non

dissimulavi id vere esse, quod Idololatriae nomine culpari meretur; nec referre quod in

Scholis aliter docetur, dum pessimarum sententiarum semina animis non eradicantur.

Grimaldus cui Romae colloquebar mihi recte de his rebus sentire videbatur, assevera- 15

batque id agere suos et id se semper acturum, ut uni Deo Supremus ille cultus proprius

illibatusque constaret. Quod utinam impleret.

Cum considero Riccium Jesuitam aliosque paucos insignes doctrina et prudentia Viros

tantum apud Sinas et Japones potuisse, mihi persuadeo, si mitterentur in Sinense

regnum, pauci numero Viri selecti, naturae artisque cognitioni eximiae ardorem verae 20

pietatis, et gravitatem morum conjungentes, posse exiguis sumtibus magnas res praestari.

Grimaldus valde optabat pro Sinensibus Machinam arithmeticam meam, quae non

ut Morlandiana aut similes per intervenientes auxiliares additiones et subtractiones multiplicationem

et divisionem praestat, sed statim per se omnia confecta in veris et magnis

numeris praestat nulla vel cum Rhabdologia vel cum Logarithmis connexione. Ajebat 25

enim incredibile esse, quam monarcha Sinarum Numerorum scientia capiatur, sed mihi

Romae agenti exemplum ad manus non erat, nec prompte conficiuntur, cum multis rotis

constent. Nec putabat ille, demta fortasse illa Astronomica quam Galli Jesuitae attulere,

quicquam ex Europa mirabilius et apud principem plausibilius illuc mitti posse.

3–5 Hujus . . . Kingius erg. Lil

4 statuta: die Statuten des Hosenbandordens, des Ordens vom Goldenen Vlies, des Ordre du Saint

Esprit und des Elefantenordens, in Leibniz, Mantissa, 1700, Pars altera, S. 1–76. 25 Rhabdologia:

vgl. J. Napier, Rabdologia, 1617.

29. 11. 2006

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!