10.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

638 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 363

Nobilissime atque Excellentissime Domine

Gratae utique, imo gratissimae, mihi fuerunt literae, quas Berolini d. 18. Octobr. ad

me scripsisti, quasque Dn. Eques Fountain ante hos XIV dies mihi reddidit, tum quia

de adfectu Tuo erga me singulari, quem honori mihi duco, testantur, tum quia nobilis-

5 simorum et politissimorum juvenum notitiam mihi pararunt. Sapientiam, qua laudatum

Dominum Equitem supra aetatem praeditum esse scripsisti, ex ejus sermone agendique

modo perspexi, et admiratus sum; sed dolui semel tantum nec multa cum eo loquendi

facultatem mihi concessam fuisse, et quidem in bibliotheca nostra publica, postquam bis

frustra ad aedes meas venisset me visum, nunquam praesentem: ea quippe negotiorum

10 meorum est ratio, ut his contractioribus diebus vix hora meridiana, qua prandere solemus,

domi mihi esse liceat. Verum, quae ego illustri juveni officia exhibere non potui,

abunde pensavit Dn. D. Thomasius noster, cujus conversatione plus simplici vice usus

est, e qua etiam plus jucunditatis atque utilitatis ob communia inter eos studia numismatum

antiquorum illum hausisse certus sum, quam ex mea capere potuisset. Hinc a nobis

15 Augustam Vindelicorum cum comitibus suis profectus est, Viennam inde petiturus, jussit

vero postremis, quae mihi dixit, verbis, ut plurimam suo nomine Tibi nunciarem salutem.

Stemma meum Desiderianum visum Tibi esse nec omnino displicuisse laetor; initia

ejus Italorum hypothesibus niti fateor, gentemque istam circa origines illustrium familiarum

nimium esse liberalem consentio Tibi, neque id in opere meo dissimulavi; dare

20 vero aliquid volui non tam illorum genio, quam commoditati, quam illa mihi praebebat

hypothesis summa Historiae Italicae et Hispanicae generalis capita speciali familiarum,

quas reliquae operis partes exhibebunt, praemittendi. Dubia tamen et incerta omnia,

quae prima habet Tabula, ad genesin Berengariorum, et deductionem Vicecomitum Mediolanensium

a Desiderii stirpe redeunt, caeteris omnibus veritas atque auctoritas sua

25 constat; cui in reliquis quoque stirpibus, quarum triginta et amplius Italicas Hispanicasque

confectas habeo, pro captu litavi: earum in numero etiam Atestina est, in qua supra

Azzonem, quem Marchionem Magnum monumentum quoddam dicere in eleganti epistola

12 Thomasius: Gottfried Thomasius. 17 Stemma: J. W. v. Imhof, Historia Italiae et Hispaniae

genealogica exhibens instar prodromi Stemma Desiderianum, 1701. Vgl. auch Leibniz’ Meinung zu diesem

Werk in der Korrespondenz mit Chr. J. Nicolai von Greiffencrantz im vorliegenden Band. 23 Tabula:

vgl. a. a.O., S. 11. 25 f. triginta . . . habeo: Davon veröffentlichte J. W. v. Imhof die Genealogia viginti

illustrium in Hispania familiarum, 1712. 27–639,1 quem . . . memorasti: vgl. Leibniz, Lettre sur la

connexion des maisons de Brunsvic et d’Este, 1695, S. 4, u. Babin/van den Heuvel, Schriften und

Briefe zur Geschichte, 2004, S. 898 Anm. 10.

29. 11. 2006

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!