10.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

N. 458 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 795

Johannes J. U. D. Insubricarum

Antiquitatum studiosus Scribens.

His positis Scribenti tria opus essent e Scotia sibi transmitti.

P o . Instrumentum aliquod publicum, seu Privilegium, aut quid simile authenticum

in quo enuncietur D. Johannes Jacobus seu simpliciter D. Jacobus de Seton, aut de 5

Sitonis, aut Setonius (in aliqua Dignitate constitutus, haec tamen non esset omnino

necessaria) tanquam existens in Regno Scotiae tempore intermedio ab anno 1440. usque

ad 1480. Advertendo tamen, quod ubi in requisito Documento adsit enunciatio Patris

(quae pariter non est necessaria) dicti D. Jo. Jacobi, tunc illa specificetur in persona

D. Francisci, ad hoc ut identitas personae probari possit cum eodem D. Jo. Jacobo de 10

Sitonis Scotiae fil. qu. D. Francisci, qui prout superius in Linea Genealogica Mediolani

habitabat anno 1 4 9 5. Caeterum si documentum ut supra reperiri non posset in persona

D. Francisci 2. qui Mediolanum incolebat anno 1 5 0 5., dummodo ante eundem annum

1 5 0 5. enunciaretur in Scotia degens, cum reliquis qualitatibus respective, quae de dicto

D. Jo. Jacobo seniori desiderantur. 15

2 o . Testimonium quodpiam legale, quo fiat fides per aliquem ex eadem Scotica Familia,

praedictum D. Jo. Jacobum seniorem, seu ejus filium D. Franciscum (qui etiam

Jo. Franciscus dicebatur) temporibus suprascriptis e Scotia in Italiam absque reditu migrasse,

etc.

3 o . Amplissimae ejusdem Scotiae Familiae Arbores diversae Genealogicae digniori- 20

bus personarum titulis decoratae, ad hoc etiam, ut alicui apte inseri forte possit linea

Scribentis, quae quidem Genealogiae publici Notarii atestatione, ac legalitate vallatae

sint, asserentis scilicet eas concordare cum sibi exhibitis a Primatibus ejusce Familiae.

Porro cum Scribentis Majores e Scotia in Insubriam translati, vetusto uterentur

Communis Familiae stemmate trium lunarum crescentium au- 25

rei coloris in campo caeruleo, Gallicis liliis in modum torquis

circumdato, ne periret memoria prioris eorundem Ditionis Castri

Setonii, prope flumen Escam in Scotia siti (a quo et nomen

primitus accepere), castrum rubeum, cui subterlabitur fluvius

in campo pariter caeruleo eidem superinduxerunt, ac utroque 30

stemmate sic copulato cum adhuc utatur Scribens, an cum

Scoticics Sitoniis insignibus sua haec concordent certior fieri

cupit.

29. 11. 2006

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!