10.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 20 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 474 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 831

humanitate Tua summa usus dicam; id generaliter praefatus, mihi potissimum curam

esse eorum, quae gesta sunt a tempore Caroli M. usque ad Ottonem IV. vel Fridericum

II Imperatorem, sive ab anno Christi 800 usque ad annum 1200 vel paulo ante et

paulo post, minus etiam a me aestimari scriptores, qui aliquid post annum 1300 scriptis

consignarunt, cum valde soleant esse fabulosi, nisi cum res sui temporis attingunt; ut 5

apparet ex Ptolomaeo Lucensi (qui est editus)[,] ex Galvaneo Flamma (cujus quaedam

excerpta vidi) aliisque similibus. Merentur tamen inspici interdum, quoniam subinde aliquid

sani aspergunt, sumtum ex chartulariis vel ex scriptoribus antiquioribus, qui hodie

non extant. Et tales quoque operae pretium esset consuli, potissimum circa tempora

Ottonum trium et Henricorum quae satis in obscuro latent. Imprimisque mea interesset 10

nosse qui temporibus Henrici Sancti marchiones et principes in Longobardia[,] Liguria

et Tuscia florebant circa Mediolanum, Ferraram, Patavium, Januam, Lucam et Lunam,

imprimis qui Hugones, Azones, Oberti vel Huberti, Alberici, Alberti et Opizzones, item

Azelini vel Actiolini dicebantur; et speciatim qui auxilio fuerunt Arduino Regi et qui

pulsi fuere, vel nonnihil depressi ab Henrico Sancto quibus et ablata quaedam praedia 15

ad Ecclesiam Mediolanensem aliasque Ecclesias pervenere. Ideo generatim optem eos qui

res Mediolanenses aliarumque Ecclesiarum tractant circa ea tempora consuli. Hinc etiam

poterunt melius discerni diversae familiae principum quae a scriptoribus, praesertim a

Pigna et similibus confunduntur. Interim tamen nonnulla alia attingam, quae faciunt

ad Historiam, et inquiri merentur. Itaque subjicio indiculum eorum, quos ex indice Tuo 20

magis prodesse posse judicavi, et quaenam de illis doceri optarem; non eo tamen animo

ut tantum laboris a Te postulem, sed ut si quid forte de iis jam tum Tibi notum est,

aut facile constare potest[,] indicare velis. Interim voluminis privilegiorum et Arnulphi

descriptionem maturari peto, omni studio daturus operam, ut eum, quem nobis exhibes

favorem demereri reapse, nec pro collato in me beneficio ingratus dici possim. 25

His scriptis intellexi jamdudum favore Tuo obtentum Arnulphi exemplum Venetias

ad Dn. Zanicellum Agentem illic nostrum, esse missum. Itaque spero ad nos rite perventurum,

et jam tum Tibi ingentes gratias ago, relaturus etiam ex debito, nam et sumtus

describendi refundere oportet, et reliquuus favor grati animi significationem efficacem

6 editus: Tolomeo da Lucca, Annales, 1619. 7 excerpta: nicht ermittelt. 14–16 et speciatim

. . . pervenere: vgl. N. 154 u. Erl. 19 Pigna: G. B. Pigna, Historia de principi di Este, 1570.

20 indiculum: N. 475. 23 voluminis privilegiorum: das S. 832 Z. 1 erwähnte ” Sigonianum volumen‘‘;

vgl. dazu N. 228. 26 favore Tuo: vgl. dazu I, 17 N. 313. 26 exemplum: die Vorlage zum Abdruck

von Arnulphus von Mailand, Liber gestorum recentium, in: Leibniz, Script. rer. Brunsv., T. 3, 1711,

S. 727–746 (nicht gefunden). 27 Zanicellum: G. B. Zanovello.

29. 11. 2006

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!