29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Ego sum qui sum, et dices filiis Israel; Qui est, misit me ad uos, tamquam in eius comparatione, qui uere

est quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, uehementer hoc Plato tenuit et

diligentissime commendauit. Et nescio utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum, qui ante Platonem

fuerunt, nisi ubi dictum est: Ego sum qui sum, et dices eis: Qui est, misit me ad uos.

[XII] Sed undecumque ille ista didicerit, siue praecedentibus eum ueterum libris siue potius, quo modo

dicit apostolus, quia quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus enim illis manifestauit; inuisibilia

enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus

eius et diuinitas: nunc non inmerito me Platonicos philosophos elegisse cum quibus agam, quod in ista

quaestione, quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum propter felicitatem, quae post

mortem futura est, uni Deo an pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. Ideo quippe hos

potissimum elegi. quoniam de uno Deo qui fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris

gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles

Platonis discipulus, uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem impar, sed multos facile superans,

cum sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos

praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset, post mortem uero

Platonis Speusippus, sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in scholam eius, quae

Academia uocabatur, eidem successissent atque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici

appellarentur, recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerint se dici

Peripateticos aut Academicos, sed Platonicos. Ex quibus sunt ualde nobilitati Graeci Plotinus, Iamblichus,

Porphyrius; in utraque autem lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Platonicus nobilis.

Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse Plato diis plurimis esse sacra facienda putauerunt.

[XIII] Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque dissentiant, in hoc tamen, quod modo

posui, quia neque parua res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero, quibus diis istum cultum

exhibendum arbitrentur, utrum bonis an malis an et bonis et malis. Sed habemus sententiam Platonis

dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino ullum deorum malum. Consequens est igitur, ut bonis

haec exhibenda intellegantur; tunc enim diis exhibentur, quoniam nec dii erunt, si boni non erunt. Hoc si

ita est, (nam de diis quid aliud decet credere?) illa profecto uacuatur opinio, qua nonnulli putant deos

malos sacris placandos esse, ne laedant, bonos autem, ut adiuuent, inuocandos. Mali enim nulli sunt dii;

bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est deferendus. Qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos

amant eosque diuinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant exhiberi? quorum uis non eos indicat

nullos, sed iste affectus nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scaenicis Plato senserit, notum est,

cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum maiestate atque bonitate carmina composuerint, censet

ciuitate pellendos. Qui sunt igitur isti dii, qui de scaenicis ludis cum ipso Platone contendunt? Ille quippe

non patitur deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos honores celebrari iubent. Denique

isti cum eosdem ludos instaurari praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt, Tito Latinio

auferentes filium et inmittentes morbum, quod eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrabentes,

cum iussa complesset; iste autem illos nec tam malos timendos putat, sed suae sententiae robur

constantissime retinens , omnes poetarum sacrilegas nugas, quibus illi inmunditiae societate oblectantur, a

populo bene instituto remouere non dubitat. Hunc autem Platonem, quod iam in secundo libro

commemoraui, inter semideos Labeo ponit. Qui Labeo numina mala uictimis cruentis atque huius modi

supplicationibus placari existimat, bona uero ludis et talibus quasi ad laetitiam pertinentibus rebus. Quid

est ergo quod semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia iudicat turpia,

tam constanter audet auferre? Qui sane dii refellunt sententiam Labeonis; nam, se in Latinio non lasciuos

tantum atque ludibundos, sed etiam saeuos terribilesque monstrarunt. Exponant ergo nobis ista Platonici,

qui omnes deos secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et uirtutibus sapientium socios esse

arbitrantur aliterque de ullo deorum sentiri nefas habent. Exponimus, inquiunt. Adtente igitur audiamus.

[XIV] Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima rationalis, tripertita diuisio est, in deos,

homines, daemones. Dii excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones medium. Nam

deorum sedes in caelo est, hominum in terra, in aere daemonum. Sicut eis diuersa dignitas est locorum, ita

etiam naturarum. Proinde dii sunt hominibus daemonibusque potiores; homines uero infra deos et

daemones constituti sunt, ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. Daemones igitur medii, quem

ad modum diis, quibus inferius habitant, postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt.

Habent enim cum diis communem inmortalitatem corporum, animorum autem cum hominibus passiones.

Quapropter non est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et poetarum figmentis delectantur,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!