29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XVII] Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse¡ quam ceteros, non tamen ut eorum

inlustrarentur merita, sed ne occultarentur opprobria; unde magis eos homines fuisse credibile est, sicut

non solum poeticae litterae, uerum etiam historicae tradiderunt. Nam quod Vergilius ait: Primus ab

aetherio uenit Saturnus Olympo, Arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis, et quae ad hanc rem

pertinentia consequuntur, totam de hoc Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit

eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius modi errores ante nos uel Graeco sermone uel

Latino scripserunt, non in eo mihi placuit inmorari.

XXVII. Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti homines has res humanas conantur

uertere in res diuinas, nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque corpoream uel etiamsi

inuisibilem, tamen mutabilem potuisse reuocari; quod nullo modo est uerus Deus. Hoc autem si saltem

religiositati congruis significationibus ageretur, esset quidem dolendum non his uerum Deum adnuntiari

atque praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia non fieri nec iuberi; at nunc cum pro

Deo uero, quo solo anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut animam, quanto magis

nefarium est ista sic colere, ut nec salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obtineat! Quam

ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod uero Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel

creatus aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo malum est, quia illa mala sunt, quibus

colitur, sed quia illa talia sunt, quibus solus ille colendus sit, cui talis cultus seruitusque debetur. Si autem

stoliditate uel monstrositate simulacrorum, sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium pudendorum,

mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione genitalium, consecratione mollium, festis

inpurorum obscenorumque ludorum unum uerum Deum, id est omnis animae corporisque creatorem,

colere se quisque contendat: non ideo peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum non ut

colendus est colit. Qui uero et rebus talibus, id est turpibus et scelestis, et non Deum uerum, id est animae

corporisque factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit, siue illa sit anima siue corpus siue

anima simul et corpus, bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est ipse, et talibus rebus colit,

qualibus nec ipse colendus est nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter nefarieque,

coluerint, in promptu est; quid autem uel quos coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea

ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter exigentibus reddita; unde remotis constat

ambagibus nefarios daemones atque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theologia inuisendis stolidis

imaginibus et per eas possidendis etiam stultis cordibus inuitatos.

[XXVIII] Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus Varro uelut subtili disputatione hos

omnes deos in caelum et terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt de manibus, resiliunt,

labuntur et decidunt. Dicturus enim de feminis, hoc est deabus: "Quoniam, inquit, ut primo libro dixi de

locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo et terra, a quo dii partim dicuntur caelestes, partim

terrestres: ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de Iano, quem alii caelum, alii dixerunt

esse mundum, sic de feminis scribendi facimus initium a Tellure." Sentio quantam molestiam tale ac

tantum patiatur ingenium. Ducitur enim quadam ratione uerisimili, caelum esse quod faciat, terram quae

patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic femininam, et non adtendit eum potius esse qui haec

facit, qui utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria

In superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota sunt, scribendo expositurum eisque

missurum quasi religiosissime pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud

significare caelum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem, terram

Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; caelum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum

secundum quod fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam uim habere dicit, ut secundum

eas non caelum aliquid fecerit, sed etiam caelum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro selectorum

deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi cuncta complexus est, perdidisse. Caelo enim tribuit

masculos deos, feminas terrae; inter quas posuit Mineruam, quam supra ipsum caelum ante posuerat.

Deinde masculus deus Neptunus in mari est, quod ad terram potius quam ad caelum pertinet. Dis pater

postremo, qui Graece *Plou/twn dicitur, etiam ipse masculus frater amborum terrenus deus esse

perhibetur, superiorem terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. Quo modo ergo deos ad

caelum, deas ad terram referre conantur? Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum habet

haec disputatio? Illa est autem Tellus initium dearum, Mater scilicet Magna, apud quam mollium et

abscisorum seseque secantium atque iactantium insana perstrepit turpitudo. Quid est ergo quod dicitur

caput deorum Ianus, caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec hic sanum furor. Cur haec

frustra referre nituntur ad mundum? Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius colit; et tamen

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!