29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

deputandam, quia uidelicet eius perfectam beatitudinem tunc illi fieri existimant, cum omni prorsus

corpore exuta ad Deum simplex et sola et quodam modo nuda redierit. Vbi si nihil, quo ista refelleretur

opinio, in eorum litteris inuenirem, operosius mihi disputandum esset, quo demonstrarem non corpus esse

animae, sed corruptibile corpus onerosum. Vnde illud est quod de scripturis nostris in superiore libro

commemorauimus: Corpus enim corruptibile adgrauat animam. Addendo utique corruptibile non

qualicumque corpore, sed quale factum est ex peccato consequente uindicta, animam perhibuit adgrauari.

Quod etiamsi non addidisset, nihil aliud intellegere deberemus. Sed cum apertissime Plato deos a summo

Deo factos habere inmortalia corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat pro magno

beneficio pollicentem, quod in aeternum cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte

soluentur: quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam

sibi repugnantes aduersum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant contradicere? Nempe Platonis

haec uerba sunt, sicut ea Cicero in Latinum uertit, quibus inducit summum deum deos quos fecit

adloquentem ac dicentem: "Vos, qui deorum satu orti estis, adtendite: quorum operum ego parens

effectorque sum, haec sunt indissolubilia me inuito, quamquam omne conligatum solui potest; sed

haudquaquam bonum est ratione uinctum uelle dissoluere. Sed quoniam estis orti, inmortales uos quidem

esse et indissolubiles non potestis; ne utiquam tamen dissoluemini, neque uos ulla mortis fata periment,

nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa

quibus estis &lttum, cum gignebamini,&lg conligati." Ecce deos Plato dicit et corporis animaeque

conligatione mortales, et tamen inmortales dei a quo facti sunt uoluntate atque consilio. Si ergo animae

poena est in qualicumque corpore conligari, quid est quod eos adloquens deus tamquam sollicitos, ne

forte moriantur, id est dissoluantur a corpore, de sua facit inmortalitate securos; non propter eorum

naturam, quae sit compacta, non simplex, sed propter suam inuictissimam uoluntatem, qua potens est

facere, ut nec orta occidant nec conexa soluantur, sed incorruptibiliter perseuerent?

Et hoc quidem utrum Plato uerum de sideribus dicat, alia quaestio est. Neque enim ei continuo

concedendum est globos istos luminum siue orbiculos luce corporea super terras seu die seu nocte

fulgentes suis quibusdam propriis animis uiuere eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso

uniuerso mundo, tamquam uno animali maximo, quo cuncta cetera continerentur animalia, instanter

adfirmat. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, quam nunc discutiendam non suscepimus. Hoc tantum contra

istos commemorandum putaui, qui se Platonicos uocari uel esse gloriantur, cuius superbia nominis

erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum uulgo uocabulum uilem faciat palliatorum tanto magis

inflatam, quanto magis exiguam paucitatem; et quaerentes, quid in doctrina Christiana reprehendant,

exagitant aeternitatem corporum, tamquam haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus

animae et eam semper esse uelimus in corpore, uelut aerumnoso uinculo conligatam; cum eorum auctor et

magister Plato donum a deo summo diis ab illo factis dicat esse concessum, ne aliquando moriantur, id est

a corporibus, quibus eos conexuit, separentur.

[XVII] Contendunt etiam isti terrestria corpora sempiterna esse non posse cum ipsam uniuersam terram

dei sui, non quidem summi, sed tamen magni, id est totius huius mundi, membrum in medio positum et

sempiternum esse non dubitent. Cum ergo deus ille summus fecerit eis alterum quem putant deum, id est

istum mundum, ceteris diis, qui infra eum sunt, praeferendum, eundemque esse existiment animantem,

anima scilicet, sicut asserunt, rationali uel intellectuali in tam magna mole corporis eius inclusa, ipsiusque

corporis tamquam membra locis suis posita atque digesta quattuor constituerit elementa, quorum

iuncturam, ne umquam deus eorum tam magnus moriatur, insolubilem ac sempiternam uelint: quid causae

est, ut in corpore maioris animantis tamquam medium membrum aeterna sit terra, et aliorum animantium

terrestrium corpora, si Deus sicut illud uelit, aeterna esse non possint? Sed terrae, inquiunt, terra reddenda

est, unde animalium terrestria sumpta sunt corpora; ex quo fit, inquiunt, ut ea sit necesse dissolui et emori

et eo modo terrae stabili ac sempiternae, unde fuerant sumpta, restitui. Si quis hoc et iam de igne similiter

adfirmet et dicat reddenda esse uniuerso igni corpora, quae inde sumpta sunt, ut caelestia fierent animalia:

nonne inmortalitas, quam talibus diis, uelut deo summo loquente, promisit Plato, tamquam uiolentia

disputationis huius intercidet? An ibi propterea non fit, quia Deus non uult, cuius uoluntatem, ut ait Plato,

nulla uis uincit? Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere,

quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant nec ea quae sunt uincta soluantur nec ea quae sunt ex

elementis sumpta reddantur atque ut animae in corporibus constitutae nec umquam ea deserant et cum eis

inmortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato? Cur ergo non

possit, ut nec terrestria moriantur? An Deus non est potens quo usque Christiani credunt, sed quo usque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!