29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum

occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere

terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum

usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum

probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis

putaretur esse confictum. Iam quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius

prolixitati modus.

LIBER V

[Pr] Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem esse felicitatem, quae non est dea, sed

donum Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest eos facere felices (unde sit

illa dea esset, sola colenda merito diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui potest et

illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam

magnum tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum falsorum illa quam colebant multitudo

non fecit, et multa iam diximus, et ubi uisum fuerit oportunum esse dicemus.

[I] Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est nec fatalis secundum eorum sententiam siue

opinionem, qui ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel non ex aliquo rationabili ordine

uenientes, et ea fatalia, quae praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate contingunt.

Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia

ipsam Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Cur enim

non hoc primum dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit quid dixerit fatum? Nam,

id homines quando audiunt, usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis siderum,

qualis est quando quis nascitur siue concipitur; quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa etiam

hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid

bonorum habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi sunt, non solum eorum qui

ueram religionem tenent sed &ltet> qui deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores.

Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo

nobis disputatio non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, quos deos putant, Christianae

religioni aduersantur. Illi uero, qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis quisque sit et

quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere

hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt

iniuriam, in cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni,

qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, genere humano decernente fuerat euertenda. Quale deinde

iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et

siderum et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate a summo Deo, arbitrio suo ista

decernere, sed in talibus necessitatibus ingerendis illius omnino iussa complere: itane de ipso Deo

sentiendum est, quod indignissimum uisum est de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae

significare potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit illa positio praedicens futura, non agens

(non enim mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita solent loqui mathematici, ut

uerbi gratia dicant: "Mars ita positus homicidam significat", sed: "homicidam facit"; ueruntamen ut

concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis accipere oportere sermonis regulam ad ea

praenuntianda, quae in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil umquam dicere potuerunt,

cur in uita geminorum, in actionibus, in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceterisque rebus ad

humanam uitam pertinentibus atque in ipsa morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint,

quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se gemini perexiguo temporis interuallo in

nascendo separati, in conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento seminati?

[II] Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse, quosdam fratres, cum simul

aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leuaretur, geminos

suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos

eademque conceptos solebat asserere. Ita quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem

ualetudinis, hoc philosophus astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae fuerat quo tempore

concepti natique sunt. In hac causa multo est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura

medicinalis, quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum concumberent, ita primordia conceptorum

adfici potuerunt, ut consecutis ex materno corpore prioribus incrementis paris ualetudinis nascerentur;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!