29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de

hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum

populo atque in populo suo; ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus

erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit:

Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam

tu dominus omnipotens Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum aedificabo tibi. Hanc enim

domum et nos aedificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus

aedificauerit domum, in uanum laborarunt aedificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio,

tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et

plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis

humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel.

[XIII] Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An

quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam scriptura in umbra

futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum, postea

quam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio

a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi esse

coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique

humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces

alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta

regnauit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Ab sit ergo ut

Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis

alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit; nec umquam omnino gens illa ita

regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum

nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic uitae hostiles non formidaret incursus. Locus

ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre

Hierusalem libera, ubi erit ueraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur "uidens Deum"; cuius

praemii desiderio pia per fidem uita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.

[XIV] Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem,

regnauit Dauid. Erat autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non uulgari uoluptate,

sed fideli uoluntate dilexerit eaque Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnae figuratione seruierit.

Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi uarietate compactam bene

ordinatae ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum

quinquaginta liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli uolunt eos solos factos esse a

Dauid, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: Ipsius

Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi Dauid, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae opinio

uoce euangelica Saluatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse Dauid in spiritu Christum dixerit esse

Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a

dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in

titulo: Ipsius Dauid, sed: Ipsi Dauid, sicut plurimi. Mihi autem credibilius uidentur existimare, qui omnes

illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus

aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis

habere uoluisse, sicut ei uarietatis huius dispositionem, quamuis latebrosam, non tamen inanem Dominus

inspirauit. Nec mouere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum, qui longe

post Dauid regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur

uelut ab eis dici uidentur. Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi Dauid haec etiam

futurorum prophetarum nomina reuelare, ut aliquid, quod eorum personae conueniret, prophetice

cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae,

qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine reuelatus est.

[XV] Nunc iam expectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino

Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut uidetur ipsa expectatio

postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere uitandae

prolixitatis causa prohibeor; uereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis

necessaria praeterisse; deinde (quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet

habere suffragium, ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!