29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

eis diligat, quod membra sunt Christi: absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno et stipula consumenda,

sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. Quo modo autem potest eos plus amare quam

Christum, quos amat utique propter Christum?

[XXVII] Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros, qui pro peccatis suis

facere dignas elemosynas neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: Iudicium autem sine

misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos

mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est

iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. Nec ob

aliud existimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et

sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Vt autem cotidiana

sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas

dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et

testem. Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est

cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte nobis debita

nostra, si quod sequitur facere curemus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non enim ait

Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester cotidiana parua peccata,

sed: Dimittet, inquit, uobis peccata uestra. Qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiamsi cotidie

perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata: per elemosynam ueniae non negatae remitti

sibi posse praesumunt.

Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam si dicerent

qualescumque elemosynas pro peccatis et cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine

misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere

absurdam atque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem

nummulis diurnis in elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. Quod

si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis

elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: Facite ergo fructus dignos paenitentiae,

procul dubio non inuenientur eas facere, qui uitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum

perpetratione confodiunt; primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus

perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo

se emisse uel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. Qui si pro uno scelere

omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem,

quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas

facit, prius eas facere incipiat a se ipso. Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum,

cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum; itemque audiat; Miserere animae

tuae placens Deo. Hanc elemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas

pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud scriptum est: Qui sibi malignus

est, cui bonus erit? Orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: Fili,

peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Propter hoc ergo elemosynae

faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseuerantes

licentiam malefaciendi nos per elemosynas comparare credamus.

Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se inputaturum esse

praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua inpune

committenda peccata. Tales autem elemosynas non dicendi sunt facere, qui uitam nolunt a consuetudine

scelerum in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi

non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti

panem tamquam Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est, non negarent;

quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc

animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult recedere inpunitus a Christo. Tanto

enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod inprobat Christus. Nam quid cuiquam

prodest, quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu,

non intrabit in regnum Dei, ipse etiam dixit: Nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et

Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? Cur illud timendo multi currunt baptizari, et hoc non

timendo non multi curant iustificari? Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue, qui cum hoc dicit non ipsi

fraternitati, sed peccato eius infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis): ita e contrario, qui porrigit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!