29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

alterum eorum, qui secundum Deum uiuunt; quas etiam mystice appellamus ciuitates duas, hoc est duas

societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum

supplicium subire cum diabolo. Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem quoniam

de exortu earum siue in angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, siue in duobus primis hominibus satis

dictum est, iam mihi uidetur earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt, donec

homines generare cessabunt. Hoc enim uniuersum tempus siue saeculum, in quo cedunt morientes

succeduntque nascentes, istarum duarum ciuitatum, de quibus disputamus, excursus est.

Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum ciuitatem,

posterior Abel, ad ciuitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit apostolus, experimur, quia non

primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale (unde unusquisque, quoniam ex damnata

propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus atque carnalis; quod si in Christum renascendo

profecerit, post erit bonus et spiritalis): sic in uniuerso genere humano, cum primum duae istae coeperunt

nascendo atque moriendo procunere ciuitates, prior est natus ciuis huius saeculi, posterius autem isto

peregrinus in saeculo et pertinens ad ciuitatem Dei, gratia praedestinatus gratia electus, gratia peregrinus

deorsum gratia ciuis sursum. Nam quantum ad ipsum adtinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est

tota damnata; sed tamquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non inpudenter, sed prudenter

introducit apostolus) ex eadem massa fecit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam. Prius autem

factum est uas in contumeliam, post uero alterum in honorem, quia et in ipso uno, sicut iam dixi, homine

prius est reprobum, unde necesse est incipiamus et ubi non est necesse ut remaneamus, posterius uero

probum, quo proficientes ueniamus et quo peruenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo

malus erit bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus; sed quanto quisque citius mutatur in melius,

hoc in se facit nominari, quod adprehendit, celerius et posteriore cooperit uocabulum prius. Scriptum est

itaque de Cain, quod condiderit ciuitatem; Abel autem tamquam peregrinus non condidit. Superna est

enim sanctorum ciuitas, quamuis hic pariat ciues, in quibus peregrinatur, donec regni eius tempus

adueniat, cum congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes, quando eis promissum dabitur

regnum, ubi cum suo principe rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.

[II] Vmbra sane quaedam ciuitatis huius et imago prophetica ei significandae potius quam praesentandae

seruiuit in terris, quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa ciuitas sancta merito

significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, ueritatis. De hac imagine seruiente et de illa, quam

significat, libera ciuitate sic apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse

legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de

libera. Sed ille quidem, qui de ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per

repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in

seruitutem generans, quod est Agar; Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est

Hierusalem, seruit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater

nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis;

quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. Nos autem, fratres, secundum Isaac

promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui

secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit

filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate

Christus nos liberauit. Haec forma intellegendi de apostolica auctoritate descendens locum nobis aperit,

quem ad modum scripturas duorum testamentorum, ueteris et noui, accipere debeamus. Pars enim

quaedam terrenae ciuitatis imago caelestis ciuitatis effecta est, non se significando, sed alteram, et ideo

seruiens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam significandam est instituta, et praecedente alia

significatione et ipsa praefigurans praefigurata est. Namque Agar ancilla Sarrae eiusque filius imago

quaedam huius imaginis fuit; et quoniam transiturae erant umbrae luce ueniente, ideo dixit libera Sarra,

quae significabat liberam ciuitatem, cui rursus alio modo significandae etiam illa umbra seruiebat: Eice

ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, quod ait apostolus: Cum

filio liberae. Inuenimus ergo in terrena ciuitate duas formas, unam suam praesentiam demonstrantem,

alteram caelesti ciuitati significandae sua praesentia seruientem. Parit autem ciues terrenae ciuitatis

peccato uitiata natura, caelestis uero ciuitatis ciues parit a peccato naturam liberans gratia; unde illa

uocantur uasa irae, ista uasa misericordiae. Significatum est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod

unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter est autem de Sarra libera

secundum repromissionem natus Isaac. Vterque quidem de semine Abrahae; sed illum genuit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!