29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia

praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus, qui Syracusas urbem ornatissimam cepit,

refertur eam prius fleuisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit et curam

pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne

quis corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore

tam casto atque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud templum fugisset haberetur

inlaesus. Quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia

minime uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae urbis euersor, a simulacrorum depraedatione se

abstinuisse laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae multa capta fuerant,

fieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condiuit. Quaesiuit enim cuius modi essent, et cum ei non

solum multa grandia, uerum etiam renuntiarentur armata: "Relinquamus, inquit, Tarentinis deos iratos."

Cum igitur nec illius fletum nec huius risum, nec illius castam misericordiam nec huius facetam

continentiam Romanarum rerum gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur, si

aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum sic pepercissent, ut in quoquam templo

caedem uel captiuitatem fieri prohiberent?

[VII] Quidquid ergo uastationis trucidationis depraedationis concremationis adflictionis in ista

recentissima Romana clade commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem nouo more

factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae

implendae populo cui parceretur eligerentur et decernerentur, ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur,

quo liberandi multi a miserantibus hostibus ducerentur, unde captiuandi ulli nec a crudelibus hostibus

abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum quisquis non uidet, caecus, quisquis

uidet nec laudat, ingratus, quisquis laudanti reluctatur, insanus est. Absit, ut prudens quisquam hoc feritati

inputet barbarorum. Truculentissimas et saeuisimas mentes ille terruit, ille frenauit, ille mirabiliter

temperauit, qui per prophetam tanto ante dixit: Visitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata

eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis.

[VIII] Dicet aliquis: "Cur ergo ista diuina misericordia etiam ad impios ingratosque peruenit?" Cur

putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui cotidie facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super

iustos et iniustos? Quamuis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab impietate se corrigant,

quidam uero, sicut apostolus dicit, diuitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes secundum

duritiam cordis sui et cor inpaenitens thesaurizent sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui

reddet unicuique secundum opera eius: tamen patientia Dei ad paenitentiam inuitat malos, sicut flagellum

Dei ad patientiam erudit bonos; itemque misericordia Dei fouendos amplectitur bonos, sicut seueritas Dei

puniendos corripit malos. Placuit quippe diuinae prouidentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus

non fruentur iniusti, et mala impiis, quibus non excruciabuntur boni; ista uero temporalia bona et mala

utrisque uoluit esse communia, ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere cernuntur; nec

mala turpiter euitentur, quibus et boni plerumque adficiuntur.

Interest autem plurimum, qualis sit usus uel earum rerum, quae prosperae, uel earum, quae dicuntur

aduersae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; malus autem ideo huiusce

modi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Ostendit tamen Deus saepe etiam in his distribuendis

euidentius operationem suam. Nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo

iudicio seruari putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret aperta diuinitas, nulla esse diuina

prouidentia crederetur. Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam petentibus euidentissima

largitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, non

nisi propter talia praemia seruiendum illi esse arbitraremur, nec pios nos faceret talis seruitus, sed potius

cupidos et auaros. Haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter adflicti sunt, non ideo ipsi distincti

non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in

similitudine passionum, et licet sub eodem tormento non est idem uirtus et uitium. Nam sicut sub uno

igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo

cum oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitur: ita una eademque uis inruens bonos

probat purificat eliquat, malos damnat uastat exterminat. Vnde in eadem adflictione mali Deum

detestantur atque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis

quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter caenum et suauiter fragrat unguentum.

[IX] Quid igitur in illa rerum uastitate Christiani passi sunt, quod non eis magis fideliter ista

considerantibus ad prouectum ualeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus impleuit tantis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!