29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

[XX] Vnde uerus ille mediator, in quantum formam serui accipiens mediator effectus est Dei et hominum,

homo Christus Iesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus Deus est, tamen in

forma serui sacrificium maluit esse quam sumere, ne uel hac occasione quisquam existimaret cuilibet

sacrificandum esse creaturae. Per hoc et sacerdos est, ipse offerens, ipse et oblatio. Cuius rei

sacramentum cotidianum esse uoluit ecclesiae sacrificium, quae cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam

per ipsum discit offerre. Huius ueri sacrificii multiplicia uariaque signa erant sacrificia prisca sanctorum,

cum hoc unum per multa figuraretur, tamquam uerbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum

commendaretur. Huic summo ueroque sacrificio cuncta sacrificia falsa cesserunt.

[XXI] Moderatis autem praefinitisque temporibus etiam potestas permissa daemonibus, ut hominibus

quos possident excitatis inimicitias aduersus Dei ciuitatem tyrannice exerceant sibique sacrificia non

solum ab offerentibus sumant et a uolentibus expetant, uerum etiam ab inuitis persequendo uiolenter

extorqueant, non solum perniciosa non est, sed etiam utilis inuenitur ecclesiae, ut martyrum numerus

impleatur; quos ciuitas Dei tanto clariores et honoratiores ciues habet, quanto fortius aduersus impietatis

peccatum et usque ad sanguinem certant. Hos multo elegantius, si ecclesiastica loquendi consuetudo

pateretur, nostros heroas uocaremus. Hoc enim nomen a Iunone dicitur tractum, quod Graece Iuno *(/Hra

appellatur, et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulas Heros fuerit nuncupatus, hoc

uidelicet ueluti mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi uolunt cum daemonibus

heroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum. Sed a contrario martyres

nostri heroes nuncuparentur, si, ut dixi, usus ecclesiastici sermonis admitteret, non quo eis esset cum

daemonibus in aere societas, sed quod eosdem daemones, id est aerias uincerent potestates et in eis ipsam,

quid quid putatur significare, Iunonem, quae non usquequaque inconuenienter a poetis inducitur inimica

uirtutibus et caelum petentibus uiris fortibus inuida. Sed rursus ei succumbit infeliciter ceditque Vergilius,

ut, cum apud eum illa dicat:

Vincor ab Aenea, ipsum Aenean admoneat Helenus quasi consilio religioso et dicat:

Iunoni cane uota libens, dominamque potentem

Supplicibus supera donis . Ex qua opinione Porphyrius, quamuis non ex sua sententia, sed ex aliorum,

dicit bonum deum uel genium non uenire in hominem, nisi malus fuerit ante placatus; tamquam fortiora

sint apud eos numina mala quam bona, quando quidem mala inpediunt adiutoria bonorum, nisi eis placata

dent locum, malisque nolentibus bona prodesse non possunt; nocere autem mala possunt, non sibi

ualentibus resistere bonis. Non est ista uerae ueraciterque sanctae religionis uia; non sic Iunonem, hoc est

aerias potestates piorum uirtutibus inuidentes, nostri martyres uincunt. Non omnino, si dici usitate posset,

heroes nostri supplicibus donis, sed uirtutibus diuinis Heran superant. Commodius quippe Scipio

Africanus est cognominatus, quod uirtute Africam uicerit, quam si hostes donis placasset, ut parcerent.

[XXII] Vera pietate homines Dei aeriam potestatem inimicam contrariamque pietati exorcizando eiciunt,

non placando, omnesque temptationes aduersitatis eius uincunt orando non ipsam, sed Deum suum

aduersus ipsam. Non enim aliquem uincit aut subiugat nisi societate peccati. In eius ergo nomine uincitur,

qui hominem adsumpsit egitque sine peccato, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum,

id est per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, per quem facta peccatorum purgatione

reconciliamur Deo. Non enim nisi peccatis homines separantur a Deo, quorum in hac uita non fit nostra

uirtute, sed diuina miseratione purgatio, per indulgentiam illius, non per nostram potentiam; quia et ipsa

quantulacumque uirtus, quae dicitur nostra, illius est nobis bonitate concessa. Multum autem nobis in hac

carne tribueremus, nisi usque ad eius depositionem sub uenia uiueremus. Propterea ergo nobis per

Mediatorem praestita est gratia, ut polluti carne peccati carnis peccati similitudine mundaremur. Hac Dei

gratia, qua in nos ostendit magnam misericordiam suam, et in hac uita per fidem regimur, et post hanc

uitam per ipsam speciem incommutabilis ueritatis ad perfectionem plenissimam perducemur.

[XXIII] Dicit etiam Porphyrius diuinis oraculis fuisse responsum nos non purgari lunae teletis atque solis,

ut hinc ostenderetur nullorum deorum teletis hominem posse purgari. Cuius enim teletae purgant, si lunae

solisque non purgant, quos inter caelestes deos praecipuos habent? Denique eodem dicit oraculo

expressum principia posse purgare, ne forte, cum dictum esset non purgare teletas solis et lunae, alicuius

alterius dei de turba ualere ad purgandum teletae crederentur. Quae autem dicat esse principia tamquam

Platonicus, nouimus. Dicit enim Deum Patrem et Deum Filium, quem Graece appellat paternum

intellectum uel paternam mentem; de Spiritu autem sancto aut nihil aut non aperte aliquid dicit; quamuis

quem alium dicat horum medium, non intellego. Si enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de tribus

principalibus substantiis disputat, animae naturam etiam iste uellet intellegi, non utique diceret horum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!