29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

transierunt terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur:

Et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed

numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius

uidemus impletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam.

Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificauit

eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundum rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur:

Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate

ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus:

Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis

resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.

Iam uero quod adiungitur: suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter

nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum

enim de terra suscitauit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod

additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est,

rectissime intelleguntur persecutores Iudaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam

persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum

detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est

ille supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops ut sedeat

cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes. --- Et sedem gloriae hereditatem dans

eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc uotum potentissime

uouerant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans uotum uouenti? Alioquin ex

illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non enim Domino

quisquam quicquam rectum uoueret, nisi qui ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit annos

iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic

autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia

cum suo fine ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, unum est

quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adiutore

primum illud efficitur: Quia non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium eius;

illum scilicet, qui homini uouenti inuidet et resistit, ne ualeat implere quod uouit. Potest ex ambiguo

Graeco intellegi et aduersarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto aduersarius,

qui noster fuerat, ipsius fit et uincetur a nobis, sed non uiribus nostris, quia non in uirtute potens est uir.

Dominus ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus

sanctus sanctorum efficit sanctos.

Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur

diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et

iustitiam in medio terrae. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a

Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si

autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit

autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit, qui obtemperat praecipienti Deo; et finis

praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non

ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex

Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant

in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est: In medio terrae? Quod non si adderetur et

tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines

pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitae, quae in hoc agitur

corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic

diuinum euadi posse iudicium: in medio terrae mihi uidetur dictum "cum quisque uiuit in corpore". In hac

quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti

utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore,

faciendum est iudicium atque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum

ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi dixit apostolus per tempus, quo

uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet neque id ullis

membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit,cum hoc per illud tempus

gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur:

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!