29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

atque editos patres conscripti similiter incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportauerit, Numa

Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham Egeriam coniugem dicitur habuisse, quem ad

modum in supradicto libro Varronis exponitur. Ita enim solent res gestae aspersione mendaciorum in

fabulas uerti. In illa igitur hydromantia curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quae in libris suis

pontifices haberent, et eorum causas, quas praeter se neminem scire uoluit. Itaque eas seorsum scriptas

secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas hominum notitiae sepeliendasque curauit. Aut

ergo daemonum illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant conscriptae, ut ex his tota illa theologia

ciuilis etiam apud tales homines execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erubescenda

susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis

uetustate fere omnes populi gentium deos inmortales esse crediderant, cum et talibus sacris idem illi

daemones oblectarentur, qui se colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibusdam

fallacium miraculorum adtestationibus supponebant. Sed occulta Dei ueri prouidentia factum est, ut et

Pompilio amico suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit, cuncta illa confiteri

permitterentur, et tamen, ut moriturus incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitterentur;

qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta, obsistere potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quae de

hac re gesta sunt, in nostram memoriam peruenerunt. Non enim possunt, quod non sinuntur efficere;

sinuntur autem alto Dei summi iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis uel adfligi tantum, uel

etiam subici ac decipi iustum est. Quam uero perniciosae uel a cultu uerae diuinitatis alienae illae litterae

iudicatae sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus incendere, quas Pompilius occultauit, quam

timere quod timuit, qui hoc audere non potuit. Qui ergo uitam nec modo habere uult piam, talibus sacris

quaerat aeternam; qui autem cum malignis daemonibus non uult habere societatem, non superstitionem,

qua coluntur, noxiam pertimescat, sed ueram religionem, qua produntur et uincuntur, agnoscat.

LIBER VIII

[I] Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in superiorum solutione quaestionum et

explicatione librorum. De theologia quippe, quam naturalem uocant, non cum quibuslibet hominibus (non

enim fabulosa est uel ciuilis, hoc est uel theatrica uel urbana; quarum altera iactitat deorum crimina, altera

indicat deorum desideria criminosiora ac per hoc malignorum potius daemonum quam deorum), sed cum

philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si Latine interpretemur, amorem sapientiae

profitetur. Porro si sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut diuina auctoritas ueritasque

monstrauit, uerus philosophus est amator Dei. Sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in omnibus,

qui hoc nomine gloriantur (neque enim continuo uerae sapientiae sunt amatores, quicumque appellantur

philosophi): profecto ex omnibus, quorum sententias litteris nosse potuimus, eligendi sunt cum quibus

non indigne quaestio ista tractetur. Neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum uanas opiniones

refutare suscepi, sed eas tantum, quae ad theologian pertinent, quo uerbo Graeco significari intellegimus

de diuinitate rationem siue sermonem; nec eas omnium, sed eorum tantum, qui cum et esse diuinitatem et

humana curare consentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis Dei cultum ad uitam adipiscendam

etiam post mortem beatam, sed multos ab illo sane uno conditos atque institutos ob eam causam colendos

putant. Hi iam etiam Varronis opinionem ueritatis propinquitate transcendunt; si quidem ille totam

theologian naturalem usque ad mundum istum uel animam eius extendere potuit, isti uero supra omnem

animae naturam confitentur Deum, qui non solum mundum istum uisibilem, qui saepe caeli et terrae

nomine nuncupatur, sed etiam omnem omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem, cuius

generis anima humana est, participatione sui luminis incommutabilis et incorporei beatam facit. Hos

philosophos Platonicos appellatos a Platone doctore uocabulo deriuato nullus, qui haec uel tenuiter

audiuit, ignorat. De hoc igitur Platone, quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breuiter adtingam,

prius illos commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore praecesserunt.

[II] Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua inter ceteras gentium clarior habetur, duo

philosophorum genera traduntur: unum Italicum ex ea parte Italiae, quae quondam magna Graecia

nuncupata est; alterum Ionicum in eis terris, ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus auctorem

habuit Pythagoram Samium, a quo etiam ferunt ipsum philosophiae nomen exortum. Nam cum antea

sapientes appellarentur, qui modo quodam laudabilis uitae aliis; praestare uidebantur, iste interrogatus,

quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapientiae; quoniam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!