29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

non eorum natura id habente, sed suo consilio praeualente, promisit. Vbi etiam illud euertit quod dicunt,

quoniam est inpossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. Apertissime quippe iuxta

eundem philosophum, ubi diis a se factis promisit Deus non factus inmortalitatem, quod inpossibile est se

dixit esse facturum. Sic enim eum locutum narrat Plato: "Quoniam estis orti, inquit, inmortales esse et

indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt

ualentiora quam consifium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus

estis conligati." Si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant diis factis

ab illo Deo qui eos fecit secundum Platonem quod est inpossibile fuisse promissum. Qui enim dicit: "Vos

quidem inmortales esse non potestis, sed mea uoluntate inmortales eritis," quid aliud dicit quam "id quod

fieri non potest me faciente tamen eritis"? Ille igitur carnem incorruptibilem, inmortalem, spiritalem

resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod inpossibile est se facturum esse promisit. Quid adhuc, quod

promisit Deus, quod Deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse

inpossibile clamant, quando quidem nos Deum, qui etiam secundum Platonem facit inpossibilia, id

facturum esse clamamus? Non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus

incorruptibile recipiendum. Et in quo conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo

corruptibili gemuerunt? Sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi

ait: Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non

habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non

habeant, numquam ea prorsus uel ad exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.

[XXVII] Singuli quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti

essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. Ideo enim dixit

etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem

dixit animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. Ac

per hoc, quod uerum uidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas

animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius, dedisset Platoni, numquam

redituras ad miserias corruptibils corporis animas sanctas; ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli

utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia

reciperent corpora, in quibus beate atque inmortaliter uiuerent. Quoniam secundum Platonem etiam

sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi huius sanctae animae

non redibunt. Dicat itaque cum Platone Porphyrius: "Redibunt ad corpora"; dicat Plato cum Porphyrio:

"Non redibunt ad mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec itaque

non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne uicturas. Hoc

enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut, qui faterentur ad inmortalia corpora

redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt,

in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.

[XXVIII] Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae

ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione

sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum

esse adfirmet dicere uoluisse. Inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis

disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in

quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse

uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. Sed isti auctores talem resurrectionem corporis

factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae,

sed non eo modo ut non morerentur ulterius. Mirabilius autem quiddam Marcus Varro ponit in libris,

quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui uerba ipsa ponenda. "Genethliaci quidam

scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant *paliggenesi/an Graeci; hac scripserunt

confici in annis num ero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint

coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." Iste Varro quidem siue illi

genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemorauit sententiam) aliquid

dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint,

numquam ea sunt postea relicturae), tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt,

argumenta conuellit et destruit. Qui enim hoc sentiunt siue senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut

dilapsa cadauera in auras in puluerem, in cinerem in umores, in corpora uescentium bestiarum uel

ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant, quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius, uel potius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!