29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Saluatore contemnere. Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica disputari nullum bellum

suscipi a ciuitate optima, nisi aut pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute uel intellegi quam

salutem uelit, alio loco demonstrans: "Sed his poenis, inquit, quas etiam stultissimi sentiunt, egestate

exilio, uinculis uerberibus, elabuntur saepe priuati oblata mortis celeritate; ciuitatibus autem mors ipsa

poena est, quae uidetur a poena singulos uindicare. Debet enim constituta sic esse ciuitas, ut aeterna sit.

Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, uerum

etiam optanda persaepe. Ciuitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur: simile est quodam modo, ut

parua magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat." Hoc ideo dixit Cicero, quia

mundum non interiturum cum Platonicis sentit. Constat ergo eum pro ea salute uoluisse bellum suscipi a

ciuitate, qua fit ut maneat hic ciuitas, sicut dicit, aeterna, quamuis morientibus et nascentibus singulis,

sicut perennis est opacitas oleae uel lauri atque huius modi ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque

foliorum. Mors quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed uniuersae poena est ciuitatis, quae a poena

plerumque singulos uindicat. Vnde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando uniuersam

ciuitatem suam interire maluerunt quam fidem frangere, qua cum ipsa Romana re publica tenebantur; in

quo suo facto laudantur ab omnibus terrenae rei publicae ciuibus. Sed quo modo huic disputationi possent

oboedire, non uideo, ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro fide aut pro salute, nec

dicitur, si in unum simul periculum ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione non

possit, quid sit potius eligendum. Profecto enim Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda;

si fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. Salus autem ciuitatis Dei talis est, ut cum fide ac

per fidem teneri uel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque uenire non possit. Quae

cogitatio firmissimi ac patientissimi cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem habuit

uel habere potuit quando est deus creditus Romulus.

[VII] Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem.

Verum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse

doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret: quanto magis post sescentos annos

ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio, eruditioribus utique temporibus,

resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem, tamquam id quod fieri non potest, mens

humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque

factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantia miraculorum signa monstrarent;

ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo,

deinde in ceteris ad nouum saeculum secutura resurrectio atque inmortalitas carnis et fidelissime

crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine

sereretur. Legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum, et

persuadebatur ueritas noua consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur

furore, sequeretur fide.

[VIII] Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? Possem quidem dicere

necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Quisquis adhuc prodigia ut

credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. Verum hoc ideo dicunt, ut

nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. Vnde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in

caelum cum carne sublatus? Vnde temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine

ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? An forte credibilia fuisse et ideo credita

esse dicturi sunt? Cur ergo ipsi non credunt? Breuis est igitur nostra complexio: Aut incredibilis rei, quae

non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita

credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. Hoc

ad refellendos uanissimos dixerim. Nam facta esse multa miracula, quae adtestarentur illi uni grandi

salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne in qua resurrexit ascendit, negare non possumus.

In eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt, et propter quod credendum

facta sunt. Haec, ut fidem facerent, innotuerunt; haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt.

Leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. Nam etiam nunc

fiunt miracula in eius nomine, siue per sacramenta eius siue per orationes uel memorias sanctorum eius;

sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. Canon quippe sacrarum

litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere

populorum; haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque

commanentium loco. Nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!