29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

tempus; post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est; nullum autem posset esse praeteritum,

quia nulla erat creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore autem factus est mundus, si in

eius conditione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel

septem dierum, in quibus et mane et uespera nominantur, donec omnia, quae his diebus Deus fecit, sexto

perficiantur die septimoque in magno mysterio Dei uacatio commendatur. Qui dies cuius modi sint, aut

perdifficile nobis aut etiam inpossibile est cogitare, quanto magis dicere.

[VII] Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis

exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus

quidem lux uerbo Dei facta atque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem

uocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam

et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla

haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea est, siue in superioribus mundi partibus longe a

conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta ciuitas

in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater nostra

aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis

neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus.

Quoniam scientia creaturae in comparatione scientiae Creatoris quodam modo uesperascit, itemque

lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem uergitur, ubi

non Creator creaturae dilectione relinquitur. Denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine,

nusquam interposuit uocabulum noctis. Non enim ait alicubi: Facta est nox; sed: Facta est uespera et

factum est mane dies unus. Ita dies secundus et ceteri. Cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior

est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, uelut in arte qua facta est. Ideo uespera quam

nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et amandum refertur Creatorem,

recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti,

quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae

ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione

luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis

animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum

atque ipsius hominis, dies sextus.

[VIII] Cum uero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam

est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laborauerit operando, qui dixit et facta sunt uerbo intellegibili

et sempiterno, non sonabili et temporali. Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in

Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa,

sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores,

ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur

(sicut "theatra plaudunt, prata mugiunt", cum in illis homines plaudunt, in his boues mugiunt); sed etiam

illo, quo significatur per efficientem id quod efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum

laetitiam, quos legentes efficit laetos. Conuenientissime itaque, cum Deum requieuisse prophetica narrat

auctoritas, significatur requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam

hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi

post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam

modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc enim et sabbati uacatione ex praecepto

legis in uetere Dei populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.

[IX] Nunc, quoniam de sanctae ciuitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet

dicendum putaui, quae huius ciuitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae

hinc diuina testimonia suppetant, quantum satis uidebitur, Deo largiente explicare curabo. Vbi de mundi

constitutione sacrae litterae loquuntur, non euidenter dicitur, utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si

praetermissi non sunt, uel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, uel

potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod

scriptum est, requieuisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit

exorsus: In principio fecit Deus caelum et terram; ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur.

Cum ergo a caelo et terra coeperit, atque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter

eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est

super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est),

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!