29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

tenebras, quos inuehunt metus, quas inflammant cupiditates!"

[XV] Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum ratio ac non potius adulatio est?

quando istum Platonem, quem semideum uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae

praecipue cauenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et

Romulum suum diis multis praetulerunt, quamuis et ipsum semideum potius quam deum ueIut secretior

eorum doctrina commendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo in Romanis

sacris testante apice excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, Dialem loui,

Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam beneuolentia ciuium uelut receptus in caelum Quirinus est

postea nominatus. Ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus louis, et ipsi Saturno, patri eorum, isto

Romulus honore praelatus est, ut pro magno sacerdotium, quod loui tribuerant, hoc etiam huic tribuerent,

et Marti tamquam patri eius forsitan propter ipsum. [XVI] Si autem a diis suis Romani uiuendi leges

accipere potuissent, non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus mutuarentur leges

Solonis, quas tamen non ut acceperunt , sed meliores et emendatiores facere conati sunt, quamuis

Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani

credere noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum,

quasdam leges, quae quidem regendae ciuitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui eis multa

etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala

uitae, mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum uiri etiam stantibus urbibus res publicas

perire confirment, dii eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt; immo uero ut augerentur,

sicut supra disputatum est, omni modo curarunt.

[XVII] An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus constitutae, quia, sicut Sallustius

ait," ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura ualebat w? Ex hoc iure ac bono credo raptas

Sabinas. Quid enim iustius et melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a parentibus

accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit

iniquius rapere non datas! Iustius autem bellum cum ea gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium

conregionalibus et confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat ablatas. Illud ergo

potius fierit; ibi Mars filium suum pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur

iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perueniret. Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas

iuste uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et iniustum bellum cum earum parentibus

iuste suscensentibus gessit. Hoc sane utilius f e licius q ue successit, quod, etsi ad memoriam fraudis illius

circensium spectaculum mansit, facinoris tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum,

faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem deum sibi Romulum consecrarent, quam

ut in feminis rapiendis factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent. Ex hoc iure ac bono post

expulsum cum liberis suis regem Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro uiolenter oppresserat, Iunius

Brutus consul Lucium Tarquinium Collatinum, maritum eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum atque

innocentem uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit magistratu se abdicare nec

uiuere in ciuitate permisit. Quod scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consulatum idem

Collatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex hoc iure ac bono Marcus Camillus, illius temporis uir

egregius, qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decennale bellum, quo Romanus

exercitus totiens male pugnando grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante atque trepidante

facillime superauit eorumque urbem opulentissimam cepit, inuidia obtrectatorum uirtutis suae et

insolentia tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit quam liberauerat ciuitatem, ut de sua

damnatione certissimus in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam damnaretur, mox

iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae. Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus

agitabatur illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur plebsque illis subdi recusaret, et

utriusque partis defensores magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum quicquam

cogitarent.

[XVIII] Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius adhibebo, qui cum in laude Romanorum

dixisset, unde nobis iste sermo ortus est:" lus bonumque apud eos non legibus. magis quam natura

ualebat, "praedicans illud tempus, quo expulsis regibus incredibiliter ciuitas breui aetatis spatio plurimum

creuit, idem tamen in primo historiae suae libro atque ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad

consules a regibus esset translata res publica, post paruum interuallum iniurias ualidiorum et ob eas

discessionem plebis a patribus aliasque in Vrbe dissensiones fuisse. Nam cum optimis moribus et maxima

concordia populum Romanum inter secundum et postremum bellum Carthaginiense commemorasset

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!