29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ingenia." Accedit huic ciuitati non parua etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia

studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum

fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, uniuersam Asiam, quae totius

orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines

subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto

Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi siue reges

erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo

regno apud Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam

Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum

seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi

opus est, Assyrios nominare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, quasi prima Roma, cum

peregrina in hoc mundo Dei ciuitate procurrat; res autem, quas propter comparationem ciuitatis utriusque,

terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma

quasi secunda Babylonia est, debemus adsumere.

Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant apud Assyrios Ninus, apud Sicyonios Europs; primi

autem illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum uero egresso Abraham de Babylonia promisit ei Deus ex

illo magnam gentem futuram et in eius semine omnium gentium benedictionem, Assyrii quartum regem

habebant, Sicyonii quintum; apud illos enim regnabat filius Nini post matrem Samirarnidem, quae ab illo

interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem,

quam quidem potuit instaurare. Quando autem uel quo modo condita fuerit, in sexto decimo libro

diximus. Filium porro Nini et Samiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum,

quidam uero deriuato a¡ patre uocabulo Ninyan uocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat

Telxion. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum uelut deum

colerent sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.

[III] Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra

coniuge, quae sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi uero

Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit, auo eorum Abraham

adhuc uiuente et centum sexaginta aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque

defunctus est, regnantibus apud Assyrios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus uocabatur, et apud

Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argiuorum

simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnauit Inachus. Sane, quod praetereundum non fuit,

etiam apud sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert. Regnantibus

porro octauis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo et primo Argiuorum Inacho, Deus

locutus est ad Isaac atque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa promisit, semini scilicet eius terram

Chanaan et in eius semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio eius,

nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et

Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argiuis, Leucippo adhuc apud Sicyonios permanente. His

temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam clarior facta est

institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum est

constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boues immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt,

quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo uiuente regnarent) iste sacella

constituerat ad colendos deos et docuerat obseruari tempora per menses atque annos, quid eorum

quatenus metirentur atque numerarent. Haec in eo noua mirantes rudes adhuc homines morte obita deum

esse factum siue opinati sunt siue uoluerunt. Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis

appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamuis alii scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum uenisse

reginam, et quod late iusteque imperauerit eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi

habitum esse diuinum, postea quam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si

quis eam fuisse hominem diceret.

[IV] Regnantibus.Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a

quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero

putauerunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argiuorum tertius

Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et

uiginti; quorum minor Iacob pertinens ad ciuitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato,

habebat duodecim filios, quorum illum, qui uocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!