29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

sexum diuersum a fratre non haberet; et positionem siderum, quae fuit ad horam nascentium, facere

potuisse, ut ab eo tam multum uirginali sanctitate distaret?

[VII] Iam illud quis ferat, quod in eligendis diebus noua quaedam suis actibus fata moliuntur? Non erat

uidelicet ille ita natus, ut haberet admirabilem filium, sed ita potius, ut contemptibilem gigneret, et ideo

uir doctus elegit horam qua misceretur uxori. Fecit ergo fatum, quod non habebat, et ex ipsius facto coepit

esse fatale, quod in eius natiuitate non fuerat. O stultitiam singularem! Eligitur dies ut ducatur uxor; credo

propterea, quia potest in diem non bonum, nisi eligatur, incurri et infeliciter duci. Vbi est ergo quod

nascenti iam sidera decreuerunt? An potest homo, quod ei iam constitutum est, diei electione mutare, et

quod ipse in eligendo die constituerit, non poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli homines, non

autem omnia quae sub caelo sunt, constellationibus subiacent, cur aliter eligunt dies accommodatos

ponendis uitibus uel arboribus uel segetibus, alios dies pecoribus uel domandis uel admittendis maribus,

quibus equarum uel boum fetentur armenta, et cetera huius modi? Si autem propterea ualent ad has res

dies electi, quia terrenis omnibus corporibus siue animantibus secundum diuersitates temporalium

momentorum siderum positio dominatur: considerent quam innumerabilia sub uno temporis puncto uel

nascantur uel oriantur uel inchoentur, et tam diuersos exitus habeat, ut istas obseruationes cuiuis puero

ridendas esse persuadeant. Quis enim est tam excors, ut audeat dicere omnes arbores, omnes herbas,

omnes bestias serpentes aues pisces uermiculos momenta nascendi singillatim habere diuersa? Solent

tamen homines ad temptandam peritiam mathematicorum adferre ad eos constellationes mutorum

animalium, quorum ortus propter hanc explorationem domi suae diligenter obseruant, eosque

mathematicos praeferunt ceteris, qui constellationibus inspectis dicunt non esse hominem natum, sed

pecus. Audent etiam dicere quale pecus, utrum aptum lanitio, an uectationi, an aratro, an custodiae

domus. Nam et ad canina fata temptantur et cum magnis admirantium clamoribus ista respondent. Sic

desipiunt homines, ut existiment, cum homo nascitur, ceteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub

eadem caeli plaga nec musca nascatur. Nam si hanc admiserint, procedit ratiocinatio, quae gradatim

accessibus modicis eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud uolunt aduertere, quod

electo ad seminandum agrum die tam multa grana in terram simul ueniunt, simul germinant, exorta segete

simul herbescunt pubescunt flauescunt, et tamen inde spicas ceteris coaeuas atque, ut ita dixerim,

congerminales alias robigo interimit, alias aues depopulantur, alias homines auellunt. Quo modo istis alias

constellationes fuisse dicturi sunt, quas tam diuersos exitus habere conspiciunt? An eos paenitebit his

rebus dies eligere easque ad caeleste negabunt pertinere decretum, et solos sideribus subdent homines,

quibus solis in terra Deus dedit liberas uoluntates? His omnibus consideratis non inmerito creditur, cum

astrologi mirabiliter multa uera respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, quorum cura

est has falsas et noxias opiniones de astralibus fatis inserere humanis mentibus atque firmare, non

horoscopi notati et inspecti aliqua arte, quae nulla est.

[VIII] Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur,

sed omnium conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant: non multum

cum eis de uerbi controuersia laborandum atque certandum est, quando quidem ipsum causarum ordinem

et quandam conexionem Dei summi tribuunt uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et

cuncta scire antequam fiant et nihil inordinatum relinquere; a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo

non sint omnium uoluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi uoluntatem, cuius potestas insuperabiliter

per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi fallor, hi uersus:

Duc, summe pater altique dominator poli,

Quocumque placuit, nulla parendi mora est.

Adsum impiger: fac nolle, comitabor gemens

Malusque patiar, facere quod licuit bono.

Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. Nempe euidentissime hoc ultimo uersu ea fata appellauit, quam

supra dixerat summi patris uoluntatem; cui paratum se oboedire dicit, ut uolens ducatur, ne nolens

trahatur; quoniam scilicet

Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. Illi quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur, quos

Cicero in Latinum uertit:

Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse

Iuppiter auctiferas lustrauit lumine terras. Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica senttia; sed

quoniam Stoicos dicit uim fati asserentes istos ex Homero uersus solere usurpare, non de illius poetae, sed

de istorum philosophorum opinione tractatur, cum per istos uersus, quos disputationi adhibent quam de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!