29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis

ex hac uita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt

Christum confitendo finire uitam quam eum negando ad eius baptismum peruenire. Quod utique si

fecissent, etiam hoc eis in illo lauacro dimitteretur, quod timore mortis negauerant Christum, in quo

lauacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia

gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto uitae discrimine

sub tanta spe ueniae negare non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est

praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos

usus redactum esse monstrauit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus

uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed

diuina opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc

suscipienda proponatur, ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque uictoriae

debita iustitiae palma reddatur.

[VIII] Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueritate fideliter et laudabiliter moritur,

mors cauetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam

finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa

separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte completa secunda excipiat sempiterna. Quocirca

mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed

laudabiliter toleratur pro tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur,

non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae,

impiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae

secunda dicitur, corpora reuiuescant.

[IX] Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt aut in malis, utrum post mortem

potius an in morte dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors, quae transacta atque

praeterita est, sed post eam uita praesens animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala erat,

quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum morerentur, quoniam grauis et molestus eius inerat

sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo uel bona uel mala est, quae iam

non est? Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius grauem ac molestum

in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique uiuunt, et si adhuc uiuunt, ante

mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum uenerit, aufert omnem corporis sensum,

qui ea propinquante molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus eos, qui nondum mortui sunt,

sed inminente morte iam extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile est, etiamsi recte

isti appellantur morientes, quia, cum mors quae iam inpendet aduenerit, non morientes, sed mortui

nuncupantur. Nullus est ergo moriens nisi uiuens, quoniam, cum in tanta est extremitate uitae, in quanta

sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc uiuit. Idem ipse igitur simul et

moriens est et uiuens, sed morti accedens, uita cedens; adhuc tamen in uita, quia inest anima corpori;

nondum autem in morte, quia nondum abscessit a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed

post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus moriens erit, si moriens et

uiuens simul esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, non possumus negare uiuentem.

Aut si moriens potius dicendus est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul quisquam potest

esse uiuens et moriens: nescio quando sit uiuens.

[X] Ex quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit, numquam in eo non agitur ut mors

ueniat. Hoc enim agit eius mutabilitas toto tempore uitae huius (si tamen uita dicenda est), ut ueniatur in

mortem. Nemo quippe est, qui non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam hodie, et hodie

quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis

uiuitur, de spatio uiuendi demitur, et cotidie fit minus minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud

tempus uitae huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo uel paululum stare uel aliquanto tardius ire

permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diuerso inpelluntur accessu. Neque enim, cui uita breuior

fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior; sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur

ambobus, alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari uelocitate ambo currebant. Aliud est autem

amplius uiae peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis

agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in

morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est uitae detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post

mortem iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!