29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae Deo debetur et Graece proprie *latrei/a

dicitur -- ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium in Christo et impleta

credimus et impleri cernimus et implenda confidimus.

[XXXIII] Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos

daemones, sub defunctarum occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum deos se putari

cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes

atque ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex quorum inmanissimo et impiissimo

dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum,

quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii atque alii

similes ceterarum gentium atque terrarum, sed etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum

deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate uirtutum. Quorum sacra Varro dum

quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quomodo his quadret et

consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius uult

putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum

uerum uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum

natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua uelut

turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis facere

conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra

damnauit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum uelut naturalium causarum

reddita ratio deleniret.

[XXXIV] Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, de Numae Pompilii libris redditas

sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum lectae innotescerent

religiosis, sed saltem scriptae reconderentur in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro

me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut apud eundem Varronem legitur in libro de cultu

deorum, "Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numae

Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant causae, in

Vrbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam detulit ad senatum. Vbi cum

primores quasdam causas legissent, cur quidque in sacris fuerit institutum, Numae mortuo senatus

adsensus est, eosque libros tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut combureret, censuerunt."

Credat quisque quod putat; immo uero dicat, quod dicendum suggesserit uesana contentio, quilibet tantae

impietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum causas a rege Pompilio Romanorum

sacrorum institutore conscriptas nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus innotescere debuisse

ipsumque Numam Pompilium curiositate inlicita ad ea daemonum peruenisse secreta, quae ipse quidem

scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, cum rex esset, qui minime quemquam

metueret, nec docere aliquem nec delendo uel quoquo modo consumendo perdere auderet. Ita quod scire

neminem uoluit, ne homines nefaria doceret, uiolare autem timuit, ne daemones iratos haberet, obruit, ubi

tutum putauit, sepulcro suo propinquare aratrum posse non credens. Senatus autem cum religiones

formidaret damnare maiorum et ideo Numae adsentiri cogeretur, illos tamen libros tam perniciosos esse

iudicauit, ut nec obrui rursus iuberet, ne humana curiositas multo uehementius rem iam proditam

quaereret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa

facere, tolerabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis ciuitas turbaretur.

[XXXV] Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus angelus mittebatur,

hydromantian facere compulsus est, ut in aqua uideret imagines deorum uel potius ludificationes

daemonum, aquibus audiret, quid in sacris constituere atque obseruare deberet. Quod genus diuinationis

idem Varro a Persis dicit allatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram philosophum usum fuisse

commemorat; ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et *nekuomantei/an Graece dicit

uocari, quae [siue hydromantia] siue necromantia dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare.

Quibus haec artibus fiant, ipsi uiderint. Nolo enim dicere has artes etiam ante nostri Saluatoris aduentum

in ipsis ciuitatibus gentium legibus solere prohiberi et poena seuerissima uindicari. Nolo, inquam, hoc

dicere; fortassis enim talia tunc licebant. His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacrorum

facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod didicit), quarum causarum proditos libros senatus

incendit. Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas uelut physicas interpretatur?

quales si libri illi habuissent, non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Caesarem pontificem scriptos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!