29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

intellecta conspicitur, aliter cum in puluere scribitur; et aliter iustitia in ueritate incommutabili, aliter in

anima iusti. Sic deinde cetera, sicut firmamentum inter aquas superiores et inferiores, quod caelum

uocatum est; sicut deorsum aquarum congeries terraeque nudatio et herbarum institutio atque lignorum;

sicut solis ac lunae stellarumque conditio; sicut ex aquis animalium, uolucrum scilicet atque piscium

beluarumque natantium; sicut quorumque in terra gradientium atque repentium et ipsius hominis, qui

cunctis in terra rebus excelleret. Omnia haec aliter in Verbo Dei cognoscuntur ab angelis, ubi habent

causas rationesque suas, id est secundum quas facta sunt, incommutabiliter permanentes, aliter in se ipsis;

illa clariore, hac obscuriore cognitione, uelut artis atque operum; quae tamen opera cum ad ipsius

Creatoris laudem uenerationemque referuntur, tamquam mane lucescit in mentibus contemplantium.

[XXX] Haec autem propter senarii numeri perfectionem eodem die sexiens repetito sex diebus perfecta

narrantur, non quia Deo fuerit necessaria mora temporum, quasi qui non potuerit creare omnia simul,

quae deinceps congruis motibus peragerent tempora; sed quia per senarium numerum est operum

significata perfectio. Numerus quippe senarius primus completur suis partibus, id est sexta sui parte et

tertia et dimidia, quae sunt unum et duo et tria, quae in summam ducta sex fiunt. Partes autem in hac

consideratione numerorum illae intellegendae sunt, quae quotae sint dici potest; sicut dimidia, tertia,

quarta et deinceps ab aliquo numero denominatae. Neque enim exempli gratia quia in nouenario numero

quattuor pars aliqua eius est, ideo dici potest quota eius sit; unum autem potest, nam nona eius est; et tria

potest, nam tertia eius est. Coniunctae uero istae duae partes eius, nona scilicet atque tertia, id est unum et

tria, longe sunt a tota summa eius, quod est nouem. Itemque in denario quaternarius est aliqua pars eius;

sed quota sit dici non potest; unum autem potest; nam decima pars eius est. Habet et quintam, quod sunt

duo; habet et dimidiam, quod sunt quinque. Sed hae tres partes eius, decima et quinta et dimidia, id est

unum et duo et quinque, simul ductae non complent decem; sunt enim octo. Duodenarii uero numeri

partes in summam ductae transeunt eum; habet enim duodecimam, quod est unum; habet sextam, quae

sunt duo; habet quartam, quae sunt tria; habet tertiam, quae sunt quattuor; habet et dimidiam, quae sunt

sex; unum autem et duo et tria et quattuor et sex non duodecim, sed amplius, id est sedecim, fiunt. Hoc

breuiter commemorandum putaui ad commendandam senarii numeri perfectionem, qui primus, ut dixi,

partibus suis in summam redactis ipse perficitur; in quo perfecit Deus opera sua. Vnde ratio numeri

contemnenda non est, quae in multis sanctarum scripturarum locis quam magni aestimanda sit elucet

diligenter intuentibus. Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere

disposuisti.

[XXXI] In septimo autem die, id est eodem die septiens repetito, qui numerus etiam ipse alia ratione

perfectus est, Dei requies commendatur, in qua primum sanctificatio sonat. Ita Deus noluit istum diem in

ullis suis operibus sanctificare, sed in requie sua, quae non habet uesperam; neque enim ulla creatura est,

ut etiam ipsa aliter in Dei Verbo, aliter in se cognita faciat aliam uelut diurnam, aliam uelut uespertinam

notitiam. De septenarii porro numeri perfectione dici quidem plura possunt; sed et liber iste iam prolixus

est, et uereor ne occasione comperta scientiolam nostram leuiter magis quam utiliter iactare uelle

uideamur. Habenda est itaque ratio moderationis atque grauitatis, ne forte, cum de numero multum

loquimur, mensuram et pondus neglegere iudicemur. Hoc itaque satis sit admonere, quod totus inpar

primus numerus ternarius est, totus par quaternarius; ex quibus duobus septenarius constat. Ideo pro

uniuerso saepe ponitur, sicuti est: Septiens cadet iustus, et resurget; id est: Quotienscumque ceciderit, non

peribit; quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intellegi uoluit; et:

Septiens in die laudabo te; quod alibi alio modo dictum est: Semper laus eius in ore meo; et multa huius

modi in diuinis auctoritatibus reperiuntur, in quibus septenarius numerus, ut dixi, pro cuiusque rei

uniuersitate poni solet. Propter hoc eodem saepe numero significatur Spiritus sanctus, de quo Dominus

ait: Docebit uos omnem ueritatem. Ibi requies Dei, qua requiescitur in Deo. In toto quippe, id est in plena

perfectione, requies; in parte autem labor. Ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus, sed cum uenerit

quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Hinc est quod etiam scripturas istas cum labore

rimamur. Sancti uero angeli quorum societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima

suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem.

Sine difficultate quippe nos adiuuant, quoniam spiritalibus motibus puris et liberis non laborant.

[XXXII] Ne quis autem contendat et dicat non sanctos angelos esse significatos in eo quod scriptum est:

Fiat lux, et facta est lux, sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream aut opinetur aut

doceat; angelos autem prius esse factos non tantum ante firmamentum, quod inter aquas et aquas factum

appellatum est caelum, sed ante illud de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram; atque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!