29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera seminum

commotores uel emissores; quae semina cogitare indignum est, nisi ad uitam sensumque peruenerint,

quae munera selecta non dantur a diis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate

neglectis. Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur

conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis

non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his

etiam praeesse, quae ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem

et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant de

Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium quae uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si

concedunt, adtendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; uiuere

autem atque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno atque Sentino haec sola

adtributa, quae in carne uiuescunt et sensibus adminiculantur: cur non deus ille, qui facit omnia uiuere

atque sentire, etiam carni uitam praebet et sensum, uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens?

et quid opus est Vitumno atque Sentino? Quod si ab illo, qui uitae ac sensibus uniuersaliter praesidet, his

quasi famulis ista carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi selecti destituti familia, ut

non inuenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt seligendi,

opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta et regina "Iouisque et soror et coniunx"; haec tamen

Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem

deam, quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quicquam maius

praestari homini potest; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quicquam prosit iter

carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina

minime posuerunt. Quae profecto et Mineruae fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum

memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam

quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria

sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter

selectos deos; Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de

quibus in quarto libro plura iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos

dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori.

Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim diis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos

uideamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a quibusdam diis, qui nequaquam

seligendi putati sunt, multo maiora atque meliora administrari quam ab illis, qui selecti uocantur: restat

arbitrari non propter praestantiores in mundo administrationes, sed quia prouenit eis, ut magis populis

innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Vnde dicit etiam ipse Varro, quod diis quibusdam

patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo Felicitas ideo fortasse inter

selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito peruenerunt: saltem

inter illos uel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut

temere acciderit, sua cuique dona conferre. Haec in diis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime

quid posset ostendit; quando eos uidemus non praecipua uirtute, non rationabili felicitate, sed temeraria,

sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae potestate selectos. Nam et uir disertissimus Sallustius etiam

ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: "Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex

libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque." Non enim possunt inuenire causam, cur celebrata sit

Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec comparanda sint merita.

Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures adpetum, plures enim Venerem quam Virtutem: cur celebrata est

dea Minerua et obscurata est dea Pecunia? cum in genere humano plures alliciat auaritia quam peritia, et

in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro inuenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede

uenalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud fit. Si ergo

insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, cur dea Pecunia Mineruae praelata non est,

cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, cur non

praelata est Veneri Virtus, cum eam longe praeferat ratio? Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut

putant qui ei plurimum tribuunt, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex uero

celebrat obscuratque, si tantum et in deos ualuit, ut temerario iudicio suo quos uellet celebraret

obscuraretque quos uellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque deos tam

praecipuae est potestatis. An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi aduersam putanda

est habuisse fortunam? Sibi ergo aduersata est, quae alios nobiles faciens nobilitata non est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!