29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum Lacturnum, maturescentibus deam Matutam;

cum runcantur, id est a terra auferuntur, deam Runcinam. Nec omnia commemoro, quia me piget quod

illos non pudet. Haec autem paucissima ideo dixi, ut intellegeretur nullo modo eos dicere audere ista

numina imperium constituisse auxisse conseruasse Romanum, quae ita suis quaeque adhibebantur

officiis, ut nihil uniuersum uni alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret imperium, cui curam gerere

simul et segetibus et arboribus non licebat? Quando de armis Cunina cogitaret, cuius praepositura

paruulorum cunas non permittebatur excedere? Quando Nodutus adiuuaret in bello, qui nec ad folliculum

spicae, sed tantum ad nodum geniculi pertinebat? Vnum quisque domui suae ponit ostiarium, et quia

homo est, omnino sufficit: tres deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum

limini. Ita non poterat Forculus simul et cardinem limenque seruare.

[IX] Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum intermissa officium maiorum deorum

debemus inquirere, quo Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. Nimirum ergo Iouis

hoc opus est. Ipsum enim deorum omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum, hoc in

alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta dictum conuenientissime praedicant: Iouis omnia

plena. Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum sine simulacro colunt, sed alio nomine

nuncupari. Quod si ita est, cur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et in ceteris gentibus, ut ei

fieret simulacrum? quod ipsi etiam Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine

premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et

metum dempserunt et errorem addiderunt.

[X] Cur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur "soror et coniux"? Quia Iouem, inquiunt, in aethere

accipimus, in aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. Non

est ergo ille, de quo dictum est "Iouis omnia plena", si aliquam partem implet et Iuno. An uterque

utrumque implet, et ambo isti coniuges et in duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Cur ergo

aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra

Plutoni? Et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina. Nam

sicut inferiorem caeli partem, id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia et terrae

inferiorem Proserpina. quaerunt quem ad modum sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent,

tria potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres proderent, ut singula deorum coniugia

diuiderentur singulis elementis. Nunc euero omni modo adfirmauerunt aliud esse aetherem, aliud aerem.

Aqua uero siue superior siue inferior utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut aqua non

sit? Et inferior terra quid aliud potest esse quam terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam

totus in his quattuor uel tribus elementis corporeus completus est mundus: Mineruua ubi erit? quid

tenebit? quid implebit? Simul enim cum his in Capitolio constitua est, cum ista filia non sit amborum. Aut

si aetheris partem superiorem Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod de Iouis

capitae nata sit: cur non ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia

indignum erat praeponere patri filiam? Cur non de Ioue ipso erga Saturnum iustitia ista seruata est? An

quia uictus est? Ergo pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. Ecce fabulis non credatur

et de diis meliora sentiantur: cur ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes

honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temprois longitudo est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et

rex deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati

dicuntur ex tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique caelum et terra? nam hoc quoque

in libirs suis habent eorum docti atque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de philosophorum

libris a Vergilio dictum est: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae

descendit, id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas differentias uolunt esse atque in ipsa

terra aliud Terram, aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos habent suis nominibus

appellatos, suis officiis distinctos, suis aris sacrisque ueneratos. Eandem terram etiam matrem deum

uocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum istorum non poeticos, sed sacrorum libros non

solum Iuno, "soror et coniux", sed etiam mater est Iouis. Eandem terram Cererem, eandem etiam Vestam

uolunt, cum tamen saepius Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos, sine quibus

ciuitas esse non potest, et ideo illi uirgines solere seruire, quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur.

Quam totam uanitatem aboleri et extingui utique ab illo oportuit, qui est natus ex uirgine. Quis enim ferat,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!