29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

introitus eius, aut quis ferre poterit, ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi

herba lauantium; et sedebit conflans et mundans sicut argentum et sicut aurum et mundabit filios Leui et

fundet eos sicut aurum et argentum: quid aliud intellegendum est? Dicit tale aliquid et Esaias: Lauabit

Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu iudicii et

spiritu combustionis. Nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus et eliquari quodam modo, cum

ab eis mali per poenale iudicium separantur, ut illorum segregatio atque damnatio purgatio sit istorum,

quia sine talium de cetero permixtione uicturi sunt. Sed cum dicit: Et emundabit filios Leui et fundet eos

sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium

Iudae et Hierusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis iustitiae Domino

esse placituros, ac per hoc ipsi a sua iniustitia mundabuntur, in qua Domino displicebant. Hostiae porro in

plena perfectaque iustitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. Quid enim acceptius Deo tales offerunt quam

se ipsos? Verum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda

est. Filios autem Leui et Iudam et Hierusalem ipsam Dei ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis

tantum, sed ex aliis etiam, gentibus congregatam; nec talem, qualis nunc est, ubi, si dixerimus, quia

peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; sed qualis tunc erit, uelut area

per uentilationem, ita per iudicium purgata nouissimum, eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio

necessaria est, ita ut nullus omnino sit, qui offerat sacrificium pro peccatis suis. Omnes enim qui sic

offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut, cum obtulerint acceptumque Deo

fuerit, tunc dimittantur.

[XXVI] Volens autem Deus ostendere ciuitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram dixit filios

Leui oblaturos hostias in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. Vnde intellegi potest in

eo quod secutus adiunxit atque ait: Et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus

pristinis et sicut annis prioribus, frustra sibi Iudaeos secundum legem ueteris testamenti sacrificiorum

suorum praeterita tempora polliceri. Non enim tunc in iustitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando

pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse, quem debemus utique credere

ceteris fuisse iustiorem, secundum Dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis, deinde pro

populi. Quapropter exponere nos oportet, quo modo sit accipiendum quod dictum est: Sicut diebus

pristinis et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso

fuerunt. Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos Deo mundissimas hostias

offerebant; ceterum ex quo commissae praeuaricationis causa inde dimissi sunt atque humana in eis

natura damnata est, excepto uno Mediatore et post lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis

nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cuius est unius diei uita super terram. Quod si

respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, qui offerunt in fide (iustus enim ex fide

uiuit; quamuis se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo non dicat, quia ex fide uiuit):

numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne iudicii nouissimi

mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum

peccatum iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum adtinet ad non habere

peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praeuaricationem

innocentissima felicitate uixerunt. Recte itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est: Sicut

diebus pristinis et sicut annis prioribus. Nam et per Esaiam postea quam caelum nouum et terra noua

promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exequitur, quibus

expositionem congruam reddere nos prohibuit uitandae longitudinis cura: Secundum dies, inquit, ligni

uitae erunt dies populi mei. Quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi Deus plantauerit lignum uitae,

a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno

circumposita est ignea terribilisque custodia?

Quod si quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit propheta Esaias, istos qui nunc aguntur

ecclesiae Christi dies esse contendit ipsumque Christum lignum uitae prophetice dictum, quia ipsa est

sapientia Dei, de qua Salomon ait: Lignum uitae est omnibus amplectentibus eam; nec annos egisse

aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo

non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus;

istam praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta discutere, ut aliquid horum ueritas

manifestata confirmet. Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium

sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae

ueteris legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus uitio iubebantur offerri, et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!