29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus

aegrotare? Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et disparilitatem intulit ceteris rebus: cur

illud in aegritudinibus mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus? Aut si fata ualetudinis in

conceptu sunt, aliarum uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium constellationibus

de ualetudine aliquid dicere, quando eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo

praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, quia indicant eas momenta nascentium:

quo modo dicerent cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando aegrotaturus esset, cum et alter,

qui non habebat eandem horam natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero: si tanta

distantia est temporis in natiuitate germinorum, ut per hanc oporteat eis constellatines fieri diuersas

propter diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi tanta uis ponitur, ut hinc etiam

diuersa sint fata: unde hoc accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere non possit? Aut

si duorum uno momento temporis conceptorum potuerunt esse ad nascendum fata disparia, cur non et

duorum uno momento temporis natorum possint esse ad uiuendum atque moriendum fata disparia? Nam

si unum momentum, quo ambo concepti sunt, non impediuit, ut alter prior, alter posterior nasceretur: cur

uno momento si duo nascantur, impedit aliquid, ut alter prior, alter posterior moriatur? Si conceptio

momenti unius diuersos casus in utero geminos habere permittit, cur natiuitas momenti unius non etiam

quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat, ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis

commenta tollantur? Quid est hoc, cur uno tempore, momento uno, sub una eademque caeli positione

concepti diuersa habent fata, quae illos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem, et uno momento

temporis sub una eademque caeli positione de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non

possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi necessitatem? An concepti nondum habent

fata, quae nisi nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt, si hora conceptionalis

inueniatur, multa ab istis dici posse diuinius? Vnde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam

sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium mirabilem gigneret. Vnde postremo et hoc

est, quod de illis pariter aegrotantibus geminis Posidonius magnus astrologus idemque philosophus

respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter hoc

addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum eodem tempore potuisse nasci, quos constabat

omnino eodem tempore fuisse conceptos; ut hoc, quod similiter simulque aegrotabant, non daret de

proximo pari corporis temperamento, sed eandem quoque ualetudinis parilitatem sidereis nexibus

alligaret. Si igitur in conceptu tanta uis est ad aequalitatem fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata

mutari. Aut si propterea mutantur fata geminorum quia temporibus diuersis nascuntur, cur non potius

intellegamus iam fuisse mutata, ut diuersis temporibus nascerentur? Itane non mutat fata natiuitatis

uoluntas uiuentium, cum mutet fata conceptionis ordo nascentium?

[VI] Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe amborum eadem momenta sunt temporum,

unde fit ut sub eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera femina? Nouimus geminos

diuersi sexus, ambo adhuc uiuunt, ambo aetate adhuc uigent; quorum cum sint inter se similes corporum

species, quantum in diuerso sexu potest, instituto tamen et proposito uitae ita sunt dispares, ut praeter

actus, quos necesse est a uirilibus distare femineos (quod ille in officio comitis militat et a sua domo

paene semper peregrinatur, illa de solo patrio et de rure proprio non recedit), insuper (quod est

incredibilius, si astralia fata credantur; non autem mirum, si uoluntates hominum et Dei munera

cogitentur) ille coniugatus, illa uirgo sacra est; ille numerosam prolem genuit, illa nec nupsit. At enim

plurimum uis horoscopi ualet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed qualecumque sit, in ortu ualere

dicunt; numquid et in conceptu? ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta naturae uis est, ut,

cum conceperit femina, deinde alterum concipere omnino non possit; unde necesse est eadem esse in

geminis momenta conceptus. An forte quia diuerso horoscopo nati sunt, aut ille in masculum, dum

nascerentur, aut illa in feminam commutata est? Cum igitur non usquequaque absurde dici posset ad solas

corporum differentias adflatus quosdam ualere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus

uidemus etiam ipsius anni tempora uariari et lunaribus incrementis atque detrimentis augeri et minui

quaedam genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus oceani; non autem et animi uoluntates

positionibus siderum subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conantur, admonent ut

quaeramus, unde ne in ipsis quidem corporibus eis possit ratio ista constare. Quid enim tam ad corpus

pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione siderum diuersi sexus gemini concipi

potuerunt. Vnde quid insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionem, quae ad horam

conceptionis eadem ambobus fuit, facere non potuisse, ut, cum quo habebat eandem constellationem,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!