29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut uenerator, sed ut profanator accedit;

confirmatoque Hyrcani pontificatu et subiugatae genti inposito custode Antipatro, quos tunc procuratores

uocabant, uinctum secum Aristobolum ducit. Ex illo Iudaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt.

Postea Cassius etiam templum expoliauit. Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem

habere mereuerunt, quo regnante natus est Christus. Iam enim uenerat plenitudo temporis significata

prophetico spiritu per os patriarchae Iacob, ubi ait: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus

eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse expectatio gentium. Non ergo defuit Iudaeorum princeps ex

Iudaeis usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem. Tempus ergo iam erat, ut

ueniret ille, cui repositum erat, quod nouo promissum est testamento, ut ipse esset expectatio gentium.

Fieri autem non posset, ut expectarent eum gentes uenturum, sicut eum cernimus expectari, ut ueniat ad

faciendum iudicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum uenit ad patiendum iudicium

in humilitate patientiae.

[XLVI] Regnante ergo Herode in Iudaea, apud Romanos autem iam mutato rei publicae statu imperante

Caesare Augusto et per eum orbe pacato natus est Christus secundum praecedentem prophetiam in

Bethleem Iudae, homo manifestus ex homine uirgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim propheta

praedixerat: Ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est

interpretatum: Nobiscum Deus. qui ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit, ex quibus

quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse uisum est, scriptura euangelica continet. Quorum

primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore

ascendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum

mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae

dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt) per scripturas suas

testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante

passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: Si fuerit

numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. Ceteri uero excaecati sunt, de quibus

praedictum est: Fiat mensa eorum in laqueum et in retributionem et scandalum. Obscurentur oculi eorum,

ne uideant; et dorsum illorum semper incurua. Proinde cum scripturis nostris non credunt, complentur in

eis suae, quas caeci legunt. Nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae

Sibyllae nomine proferuntur uel aliorum, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. Nobis

quidem illae sufficiunt, quae de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter

hoc testimonium, quod nobis inuiti perhibent eosdem codices habendo atque seruando, per omnes gentes

etiam ipsos esse dispersos, quaqua uersum Christi ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos

legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius praeueniet me; Deus

meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge

eos in uirtute tua. Demonstrauit ergo Deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae,

quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis

perdidit quod sunt Iudaei, quamuis a Romanis fuerint deuicti et oppressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de

quo agimus, testimonium nihil ualerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos, ne quando

obliuiscantur legem tuam, nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum

in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de

Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.

[XLVII] Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem

sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam uenit aut

uenerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non

Incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium reuelatum est, et qui haec

etiam praedicere inpulsi sunt, siue participes eiusdem gratiae fuerint siue expertes, sed per malos angelos

docti sint, quos etiam praesentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. Nec

ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo

propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re uera, qui proprie Dei populus

diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad ueros Israelitas

supernae ciues patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt; quia si negant,

facillime conuincuntur de sancto et mirabili uiro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est aduena

populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui diuino sic

laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!