29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium.

Ipse quippe ante aduentum iudicis Saluatoris non inmerito speratur esse uenturus, qui etiam nunc uiuere

non inmerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta

scriptura testatur. Cum uenerit ergo, exponendo legem spiritaliter; quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt,

conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios; singularem quippe pro numero plurali

interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quem ad

modum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor patrum

conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad

patres eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: Et cor hominis

ad proximum suum. Sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. Quamquam in uerbis septuaginta

interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque lectior inueniri, ut intellegatur

Helias cor Dei Patris conuersurus ad Filium; non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod

Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis

enim nunc auersum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor eius conuertetur

ad Filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod uero sequitur: Et cor

hominis ad proximum suum, id est, conuertet Helias et cor hominis ad proximum suum: quid melius

intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam

serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Helias. Ne forte, inquit, ueniam

et percutiam terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo

uitio contra Deum murmura illa uenerunt: Quia mali ei placent, et: Vanus est qui seruit Deo.

[XXX] Multa alia sunt scripturarum testimonia diuinarum de nouissimo iudicio Dei, quae si omnia

colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et nouis et ueteribus litteris sacris hoc praenuntiatum

esse probauimus. Sed ueteribus per Christum futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de caelo

esse uenturum, non tam, quam nouis, euidenter expressum est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus

Deus se esse uenturum uel Dominum Deum dicitur esse uenturum, non consequenter intellegitur Christus.

Dominus enim Deus et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen intestatum relinquere nos

oportet. Primo itaque demonstrandum est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus Deus

loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus euidenter appareat, ut et quando non sic apparet et

tamen ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse uenturus, possit Iesus Christus intellegi. Est

locus apud Esaiam prophetam, qui hoc quod dico euidenter ostendit. Deus enim per prophetam: Audi me,

inquit, Iacob et Israel quem ego uoco. Ego sum primus et ego in sempiternum, et manus mea fundauit

terram et dextera mea firmauit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes et audient.

Quis ei nuntiauit haec? Diligens te feci uoluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen

Chaldaeorum. Et locutus sum et ego uocaui; adduxi eum et prosperam feci uiam eius. Accedite ad me et

audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus

misit me et Spiritus eius. Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus; nec tamen intellegeretur

Iesus Christus, nisi addidisset: Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Dixit hoc enim secundum

formam serui, de re futura utens praeteriti temporis uerbo, quem ad modum apud eundem prophetam

legitur: Sicut ouis ad immolandum ductus est. Non enim ait: "ducetur", sed pro eo, quod futurum erat,

praeteriti temporis uerbum posuit. Et assidue prophetia sic loquitur.

Est alius locus apud Zachariam, qui hoc euidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis

quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam

misit me super gentes, quae spoliauerunt uos; quia qui tetigerit uos, quasi tangat pupillam oculi eius. Ecce

ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui seruierant eis; et cognoscetis quia Dominus

omnipotens misit me. Ecce dicit Dominus omnipotens a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat

intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ouibus quae perierant domus Israel? Ait namque in

euangelio: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel; quas hic comparauit pupillae oculi

Dei propter excellentissimum dilectionis affectum; ex quo genere ouium etiam ipsi apostoli fuerunt. Sed

post gloriam resurrectionis utique suae (quae antequam fieret, ait euangelista: Iesus nondum erat

glorificatus) etiam super gentes missus est in apostolis suis, ac sic impletum est quod in psalmo legitur:

Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium, ut, qui spoliauerant Israelitas

quibusque Israelitae seruierant, quando sunt gentibus subditi, non uicissim eodem modo spoliarentur, sed

ipsi spolia fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens: Faciam uos piscatores hominum, et

uni eorum: Ex hoc iam, inquit, homines eris capiens); spolia ergo fierent, sed in bonum, tamquam erepta

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!