29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

superauit. Denique in tertia plaga deficientibus magis decem plagae per Moysen magna mysteriorum

dispositione completae sunt, quibus ad Dei populum dimittendum Pharaonis et Aegyptiorum dura corda

cesserunt. Moxque paenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diuiso mari per

siccum transeuntibus unda hinc atque hinc in sese redeunte cooperti et oppressi sunt. Quid de illis

miraculis dicam, quae, cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda diuinitate crebuerunt: aquas,

quae bibi non poterant misso in eas, sicut Deus praeceperat, ligno amaritudine caruisse sitientesque

satiasse; manna esurientibus uenisse de caelo et, cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid

amplius quisque collegerat, exortis uermibus putruisse, ante diem uero sabbati duplum collectum, quia

sabbato colligere non licebat, nulla putredine uiolatum; desiderantibus carne uesci, quae tanto populo

nulla sufficere posse uidebatur, uolatilibus castra completa et cupiditatis ardorem fastidio satietatis

extinctum; obuios hostes transtitumque prohibentes atque proeliantes orante Moyse manibusque eius in

figuram crucis extentis nullo Hebraeorum cadente prostratos; seditiosos in populo Dei ac sese ab ordinata

diuinitus societate diuidentes ad exemplum uisibile inuisibilis poenae uiuos terra dehiscente submersos;

uirga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta fudisse; serpentum morsus mortiferos,

poenam iustissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo

subueniretur adflicto, et mors morte destructa uelut crucifixae mortis similitudine signaretur? Quem sane

serpentem propter facti memoriam reseruatum cum postea populus errans tamquam idolum colere

coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo seruiens cum magna pietatis laude contriuit.

[IX] Haec et alia multa huiusce modi, quae omnia commemorare nimis longum est, fiebant ad

commendandum unius Dei ueri cultum et multorum falsorumque prohibendum. Fiebant autem simplici

fide atque fiducia pietatis, non incantationibus et carminibus nefariae curiositatis arte compositis, quam

uel magian uel detestabiliore nomine goetian uel honorabiliore theurgian uocant, qui quasi conantur ista

discernere et inlicitis artibus deditos alios damnabiles, quos et maleficos uulgus appellat (hos enim ad

goetian pertinere dicunt), alios autem laudabiles uideri uolunt, quibus theurgian deputant; cum sint

utrique ritibus fallacibus daemonum obstricti sub nominibus angelorum.

Nam et Porphyrius quandam quasi purgationem animae per theurgian, cunctanter tamen et pudibunda

quodam modo disputatione promittit; reuersionem uero ad Deum hanc artem praestare cuiquam negat; ut

uideas eum inter uitium sacrilegae curiositatis et philosophiae professionem sententiis alternantibus

fluctuare. Nunc enim hanc artem tamquam fallacem et in ipsa actione periculosam et legibus prohibitam

cauendam monet; nunc autem uelut eius laudatoribus cedens utilem dicit esse mundandae parti animae,

non quidem intellectuali, qua rerum intellegibilium percipitur ueritas, nullas habentium similitudines

corporum; sed spiritali, qua corporalium rerum capiuntur imagines. Hanc enim dicit per quasdam

consecrationes theurgicas, quas teletas uocant, idoneam fieri atque aptam susceptioni spirituum et

angelorum et ad uidendos deos. Ex quibus tamen theurgicis teletis fatetur intellectuali animae nihil

purgationis accedere, quod eam faciat idoneam ad uidendum Deum suum et perspicienda ea, quae uere

sunt. Ex quo intellegi potest, qualium deorum uel qualem uisionem fieri dicat theurgicis consecrationibus,

in qua non ea uidentur, quae uere sunt. Denique animam rationalem siue, quod magis amat dicere,

intellectualem, in sua posse dicit euadere, etiamsi quod eius spiritale est nulla theurgica fuerit arte

purgatum; porro autem a theurgo spiritalem purgari hactenus, ut non ex hoc ad inmortalitatem

aeternitatemque perueniat. Quamquam itaque discernat a daemonibus angelos, aeria loca esse daemonum,

aetheria uel empyria disserens angelorum, et admoneat utendum alicuius daemonis amicitia, quo

subuectante uel paululum a terra possit eleuari quisque post mortem, aliam uero uiam esse perhibeat ad

angelorum superna consortia: cauendam tamen daemonum societatem expressa quodam modo

confessione testatur, ubi dicit animam post mortem luendo poenas cultum daemonum a quibus

circumueniebatur horrescere; ipsamque theurgian, quam uelut conciliatricem angelorum deorumque

commendat, apud tales agere potestates negare non potuit, quae uel ipsae inuideant purgationi animae, uel

artibus seruiant inuidorum, querelam de hac re Chaldaei nescio cuius expromens: "Conqueritur, inquit, uir

in Chaldaea bonus, purgandae animae magno in molimine frustratos sibi esse successus, cum uir ad

eadem potens tactus inuidia adiuratas sacris precibus potentias alligasset, ne postulata concederent. Ergo

et ligauit ille, inquit, et iste non soluit." Quo indicio dixit apparere theurgian esse tam boni conficiendi

quam mali et apud deos et apud homines disciplinam; pati etiam deos et ad illas perturbationes

passionesque deduci, quas communiter daemonibus et hominibus Apuleius adtribuit; deos tamen ab eis

aetheriae sedis altitudine separans et Platonis asserens in illa discretione sententiam.

[X] Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per nescio quam theurgicam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!