29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus

eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae

auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent

etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis

astruendam. Vbi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas

uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, od exanimis hominum membris

officii diligentiaeque persoluitur. Sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel

condendis uel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea

pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. Sed si ea, quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria,

sicut uictus et amictus, quamuis cum graui adflictione desint, non frangunt in bonis perferendi

tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto

magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non

efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! Ac per hoc quando ista cadaueribus

Christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa

est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire.

[XIV] Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt. Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci

potuerunt, ubi Deum suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam cladis magna solacia.

Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator. Sic ergo

non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non

deseruit nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, malunt inridere quam credere, qui

tamen suis litteris credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, cum esset deiectus e naui,

exceptum delphini dorso et ad terras esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta incredibilius

est. Plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius quia potentius.

[XV] Habent tamen isti de captiuitate religionis causa etiam sponte toleranda et in suis praeclaris uiris

nobilissimum exemplum. Marcus Regulus, imperator populi Romani, captiuus apud Carthaginienses fuit.

Qui cum sibi mallent a Romanis suos reddi quam eorum tenere captiuos, ad hoc impetrandum etiam istum

praecipue Regulum cum legatis suis Romam miserunt, prius iuratione constrictum, si quod uolebant

minime peregisset, rediturum esse Carthaginem. Perrexit ille atque in senatu contraria persuasit, quoniam

non arbitrabatur utile esse Romanae rei publicae mutare captiuos. Nec post hanc persuasionem a suis ad

hostes redire compulsus est, sed quia iurauerat, id sponte compleuit. At illi eum excogitatis atque

horrendis cruciatibus necauerunt. Inclusum quippe angusto ligno, ubi stare cogeretur, clauisque acutisimis

undique confixo, ut se in nullam eius partem sine poenis atrocissimis inclinaret, etiam uigilando

peremerunt. Merito certe laudant uirtutem tam magna infelicitate maiorem. Et per deos ille iurauerat,

quorum cultu prohibito has generi humano clades isti opinantur infligi. Qui ergo propterea colebantur, ut

istam uitam prosperam redderent, si uerum iuranti has inrogari poenas seu uoluerunt seu permiserunt,

quid periuro grauius irati facere potuerunt? Sed cur non ratiocinationem meam potius ad utrumqeu

concludam? Deos certe ille sic coluit, ut propter iuris iurandi fidem nec maneret in patria, nec inde

quolibet ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire minime dubitaret. Hoc si huic uitae utile existimabat,

cuius tam horrendum exitum meruit, proculdubio fallebatur. Suo quippe docuit exemplo nihil deos ad

istam temporalem felicitatem suis prodesse cultoribus, quando quidem ille eorum deditus cultui et uictus

et captiuus abductus et, quia noluit aliter quam per eos iurauerat facere, nouo ac prius inaudito nimiumque

horribili supplicii genere cruciatus extinctus est. Si autem deorum cultus post hanc uitam uelut mercedem

reddit felicitatem, cur calumniantur temporibus Christianis, ideo dicentes Vrbi accidisse illam

calamitatem, quia deos suos colere destitit, cum potuerit etiam illos dili gentissime colens tam infelix

fieri, quam ille Regulus fuit? Nisi forte contra clarissimam ueritatem tanta quisquam dementia mirae

caecitatis obnititur, ut contendere audeat uniuersam ciuitatem deos colentem infelicem esse non posse,

unum uero hominem posse, quod uidelicet potentia deorum suorum multos potius sit idonea conseruare

quam singulos, cum multitudo constet ex singulis.

Si autem dicunt M_ Regulum etiam in illa captiuitate illisque cruciatibus corporibus animi uirtute beatum

esse potuisse, uirtus potius uera quaeratur, qua beata esse possit et ciuitas. Neque enim aliunde beata

ciuitas, aliunde homo, cum aliud ciuitas non sit quam concors hominum multitudo. Quam ob rem nondum

interim disputo, qualis in Regulo uirtus fuerit; sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur

fateri non propter corporis bona uel earum rerum, quae extrinsecus homini accidunt, colendos deos,

quando quidem ille carere his omnibus maluit quam deos per quos iurauit offendere. Sed quid faciamus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!