29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Chaldaeorum, et antea habitauerunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui

fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinauerunt de uia parentum suorum et adorauerunt Deum

caeli, quem cognouerunt, et proiecerunt eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam et

habitauerunt ibi dies multos. Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione sua et irent in terram

Chanaan, et illic habitauerunt, et cetera, quae narrat Achior Ammanites. Vnde manifestum est domum

Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro uera pietate, qua unus et uerus ab eis colebatur

Deus.

[XIV] Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam

incipiunt indicari ad Abraham factae promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in

Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem accipiendum est, quasi

omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi

conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno uitae suae in

Charran uenerit; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot

annos quisque uixerit, huius solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. Quod

enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo

temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. Iste autem ordo, qui

dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abrabam, sine numero annorum uitae suae neminem

continet.

[XV] Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham, deinde legitur: Et dixit Dominus ad

Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et cetera, non, quia hoc sequitur in

sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit quippe, si ita est,

insolubilis quaestio. Post haec enim uerba Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et exiit

Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Luth. Abram autem erat quinque et

septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Quo modo potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui

exiit de Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham;

cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt

anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa

Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius,

qui eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centensimum quadragensimum et

quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius uixit,

egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat, procul

dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse

colligitur. Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa

transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus

suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium

unum et uox una omnibus. Quo modo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una

erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum

dictum esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra,

deinde scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat

compleretur: Et dixit, inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera. Post quae Dei uerba

subiungitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram

autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est, quando pater

eius centensimum quadragensimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius

septuagensimus quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae,

quando egressus est de Charra, ex illo computarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo

natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.

Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae

patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et

de cognatione tua et de domo patris tui, et ueni in terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec uerba

Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum

illo et ipse filius habitauit, sed priusquam habitaret in eadem ciuitate, iam tamen cum esset in

Mesopotamia. Iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est

de terra Chaldaeorum et habitauit in Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi Deus meque

enim post illa Dei uerba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!