29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem et innumera omnia sine cogitationis

alternatione numerantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis quod ait apostolus:

Comparantes enim semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid noui faciendum

uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt: profecto non Deum, quem

cogitare non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi

comparant. Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter cum operatur; quia nec

affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur,

et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia,

sicut nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus

nouum non nouum, sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia prius cessauerat, coepit

facere quod non fecerat. Sed et si prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab

homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus

et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutauit aut

abstulit uoluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res, quas condidit, et ut prius

non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis, qui talia

uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate

condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.

[XIX] Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut

dicere audeant atque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros Deus

nouerit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum

putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem

multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam

multiplicari potest. Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse

cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes

infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit omnes Deus, et usque ad quandam summam

numerorum scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt

isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, apud quos Plato Deum magna

auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et apud nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura

et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et Saluator in

euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis

numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis

infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non

est numerus. Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et

omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est.

Quare si infinitas numerorum scientiae Dei, qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos

sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus

temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae facit uel praescire ut faciat, uel scire

cum fecerit? cuius sapientia simpliciter multiplex et uniformiter multiformis tam inconprehensibili

conprehensione omnia inconprehensibilia conprehendit, ut, quaecumque noua et dissimilia consequentia

praecedentibus si semper facere uellet, inordinata et inprouisa habere non posset, nec ea prouideret ex

proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.

[XX] Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum,

alia tamen atque alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui ex miseria liberantur, in sua

beata inmortalitate sine fine manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur saecula in

sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum, quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia

saeculorum, definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum, quae sunt saecula, ut nihil aliud

perhibeatur saeculum saeculi quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum caeli quam caeli

caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et aquae,

inquit, quae super caelos, laudent nomen Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec duo

aliquid aliud de saeculis saeculorum possit intellegi, profundissima quaestio est, neque hoc quod nunc

agimus inpedit, si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire ualeamus, siue nos faciat

cautiores diligentior ipsa tractatio, ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus. Nunc

enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus asseruntur, quibus semper eadem per interualla

temporum necesse esse repeti existimantur; quaelibet autem illarum sententiarum de saeculis saeculorum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!