29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

disciplinam etiam ipsos deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam sacris precibus

adiurari tenerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat

malum, ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam solui illo timore non possent et ad

dandum beneficium liberari. Quis non uideat haec omnia fallacium daemonum esse commenta, nisi

eorum miserrimus seruus et a gratia ueri liberatoris alienus? Nam si haec apud deos agerentur bonos, plus

ibi utique ualeret beneficus purgator animae quam maleuolus inpeditor. Aut si diis iustis homo, pro quo

agebatur, purgatione uidebatur indignus, non utique ab inuido territi nec, sicut ipse dicit, per metum

ualentioris numinis inpediti, sed iudicio libero id negare debuerunt. Mirum est autem, quod benignus ille

Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare cupiebat, non inuenit aliquem superiorem deum, qui uel

plus terreret atque ad bene faciendum cogeret territos deos, uel ab eis terrentem compesceret, ut libere

bene facerent; si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos inuocabat animae

purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret. Quid enim causae est, cur deus potentior adhiberi possit a

quo terreantur, nec possit a quo purgentur? An inuenitur deus qui exaudiat inuidum et timorem diis

incutiat ne bene faciant; nec inuenitur deus qui exaudiat beneuolum et timorem diis auferat ut bene

faciant? O theurgia praeclara, o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda inuidentia, quam

inpetrat pura beneficientia! Immo uero malignorum spirituum cauenda et detestanda fallacia, et salutaris

audienda doctrina. Quod enim qui has sordidas purgationes sacrilegis ritibus operantur quasdam

mirabiliter pulchras, sicut iste commemorat, uel angelorum imagines uel deorum tamquam purgato spiritu

uident (si tamen uel tale aliquid uident), illud est, quod apostolus dicit: Quoniam satanas transfigurat se

uelut angelum lucis. Eius enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum falsorumque deorum

fallacibus sacris cupiens inretire et a uero ueri Dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, auertere, sicut

de Proteo dictum est,

formas se uertit in omnes, hostiliter insequens, fallaciter subueniens, utrobique nocens.

[XI] Melius sapuit iste Porphyrius, cum ad Anebontem scripsit Aegyptium, ubi consulenti similis et

quaerenti et prodit artes sacrilegas et euertit. Et ibi quidem omnes daemones reprobat, quos dicit ob

inprudentiam trahere humidum uaporem et ideo non in aethere, sed in aere esse sub luna atque in ipso

lunae globo; uerum tamen non audet omnes fallacias et malitias et ineptias, quibus merito mouetur,

omnibus daemonibus dare. Quosdam namque benignos daemones more appellat aliorum, cum omnes

generaliter inprudentes esse fateatur. Miratur autem quod non solum dii alliciantur uictimis, sed etiam

compellantur atque cogantur facere quod homines uolunt; et si corpore et incorporalitate dii a daemonibus

distinguuntur, quo modo deos esse existimandum sit solem et lunam et uisibilia cetera in caelo, quae

corpora esse non dubitat; et si dii sunt, quo modo alii benefici, alii malefici esse dicantur; et quo modo

incorporalibus, cum sint corporei, coniungantur. Quaerit etiam ueluti dubitans, utrum in diuinantibus et

quaedam mira facientibus animae sint passiones an aliqui spiritus extrinsecus ueniant, per quos haec

ualeant; et potius uenire extrinsecus conicit, eo quod lapidibus et herbis adhibitis et alligent quosdam, et

aperiant clausa ostia, uel aliquid eius modi mirabiliter operentur. Vnde dicit alios opinari esse quoddam

genus, cui exaudire sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum, simulans deos et daemones et

animas defunctorum, et hoc esse quod efficiat haec omnia quae uidentur bona esse uel praua; ceterum

circa ea, quae uere bona sunt, nihil opitulari, immo uero ista nec nosse, sed et male conciliare et

insimulare atque inpedire nonnumquam uirtutis sedulos sectatores, et plenum esse temeritatis et fastus,

gaudere nidoribus, adulationibus capi, et cetera, quae de hoc genere fallacium malignorumque spirituum,

qui extrinsecus in animam ueniunt humanosque sensus sopitos uigilantesue deludunt, non tamquam sibi

persuasa confirmat, sed tam tenuiter suspicatur aut dubitat, ut haec alios asserat opinari. Difficile quippe

fuit tanto philosopho cunctam diabolicam societatem uel nosse uel fidenter arguere, quam quaelibet

anicula Christiana nec cunctatur esse, et liberrime detestatur. Nisi forte iste et ipsum, ad quem scribit,

Anebontem tamquam talium sacrorum praeclarissimum antistitem et alios talium operum tamquam

diuinorum et ad deos colendos pertinentium admiratores uerecundatur offendere.

Sequitur tamen et ea uelut inquirendo commemorat, quae sobrie considerata tribui non possunt nisi

malignis et fallacibus potestatibus. Quaerit enim cur tamquam melioribus inuocatis quasi peioribus

imperetur, ut iniusta praecepta hominis exsequantur; cur adtrectatum re Veneria non exaudiant

inprecantem, cum ipsi ad incestos quosque concubitus quoslibet ducere non morentur; cur animantibus

suos antistites oportere abstinere denuntient, ne uaporibus profecto corporeis polluantur, ipsi uero et aliis

uaporibus inliciantur et nidoribus hostiarum, cumque a cadaueris contactu prohibeatur inspector,

plerumque illa cadaueribus celebrentur; quid sit, quod non daemoni uel alicui animae defuncti, sed ipsi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!