29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

intellegamus hanc uitam de peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis

esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui

saeculi hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc pignus est suo tempore consequamur,

nunc autem ambulemus in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis mortificemus. Nouit enim

Dominus qui sunt eius; et quotquot spritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed gratia, non natura. Vnicus

enim natura Dei filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii

Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet,

suscepit a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis particeps factus est; ut nos in melius

commutati, quod peccatores mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione amittamus et, quod

in natura nostra bonum fecit, impletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus. Sicut enim per

unum hominem peccantem in hoc tam graue malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque

Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec quisquam se debet ab isto ad illum

transisse confidere, nisi cum ibi fuerit, ubi temptatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, quam belli huius, in

quo caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus quaerit.

Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua

facta est, perstitisset. Nunc uero quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum

sit hoc malum miserabile, melius est tamen quam priora uita huius. Melius confligitur quippe cum uitiis,

quam sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae quam sine

ulla liberationis cogitatione captiuitas. Cupimus quidem etiam hoc bello carere et ad capessemdam

ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne diuini amoris

accendimur Sed si (quod absit) illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius conflictationis

molestia remanere quam uitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere.

[XVI] Verum tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, ut etiam

prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni, et secunda, quae pueritia

nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus iacet,

quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas

mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis uitam finiat, translata scilicet a

potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem

post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit

quod carnalis generatio cum morte contraxit. Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam

capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra uitia et gerendum acriter, ne ad

damnabilia peccata perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine roborata sunt, facilius

uincuntur et cedunt; si autem uincere atque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. Neque

id fit ueraciter atque sinceriter nisi uerae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex

iubens adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente atque uincente peccati

etiam reatus praeuaricationis accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis uitiis uincuntur occultis,

quae putantur esse uirtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Tunc

itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur, quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi

per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae,

ut nos participes faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte

adulescentia nulla damnabilia peccata committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae

cuiusquam impietatis errore, sed magna spiritus largitate opprimant, quidquid eis posset carnali

delectatione dominari. Plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint praeualentibus uitiis

et praeuaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo et

uehementius pugnando prius Deo subdita atque ita carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit

poenas euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur in Christo, ac sic uere

transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum

tremendumque iudicium. Nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate

meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum esse grauiorem, siue ipsius uis atque arbor pro

poena digna cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat sed non aequali molestia sentiatur.

[XVII] Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo et pacifice disputandum, qui uel

omnibus illis hominibus, quos iustissimus iudex dignos. gehennae supplicio iudicabit, uel quibusdam

eorum nolunt credere poenam sempiternam futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati

quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos. Qua in re misericordior profecto fuit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!