29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ipsa erat malum, sed propter commendandum purae et simplicis oboedientiae bonum, quae magna uirtus

est rationalis creaturae sub Creatore Domino constitutae. Nam ubi nullum malum tangebatur, profecto, si

prohibitum tangeretur, sola inoboedientia peccabatur. Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne animalia

corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem uitae propterea gustabatur, ne

mors eis undecumque subreperet uel senectute confecta decursis temporum spatiis interirent; tamquam

cetera essent alimento, illud sacramento; ut sic fuisse accipiatur lignum uitae in paradiso corporali, sicut

in spiritali, hoc est intellegibili, paradiso sapientia Dei, de qua scriptum est: Lignum uitae est

amplectentibus eam.

[XXI] Vnde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines parentes generis humani sanctae

scripturae ueritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt arboresque illas et ligna fructifera in uirtutes

uitae moresque conuertunt; tamquam uisibilia et corporalia illa non fuerint, sed intellegibilium

significandorum causa eo modo dicta uel scripta sint. Quasi propterea non potuerit esse paradisus

corporalis, quia potest etiam spiritalis intellegi; tamquam ideo non fuerint duae mulieres, Agar et Sarra, et

ex eis duo filii Abrahae, unus de ancilla, alius de libera, quia duo testamenta in eis figurata dicit

apostolus; aut ideo de nulla petra Moyse percutiente aqua defluxerit, quia potest illic figurata

significatione etiam Christus intellegi, eodem apostolo dicente: Petra autem erat Christus. Nemo itaque

prohibet intellegere paradisum uitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor uirtutes, prudentiam,

fortitudinem, temperantiam atque iustitiam, et ligna eius omnes utiles disciplinas et lignorum fructus

mores piorum et lignum uitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam et lignum scientiae boni et

mali transgressi mandati experimentum. Poenam enim peccatoribus bene utique, quoniam iuste, constituit

Deus, sed non suo bono experitur homo. Possunt haec etiam in ecclesia intellegi, ut ea melius accipiamus

tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum; paradisum scilicet ipsam eccesiam, sicut de illa

legitur in cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor euangelia, ligna fructifera sanctos,

fructus autem eorum opera eorum, lignum uitae sanctum sanctorum utique Christum, lignum scientiae

boni et mali proprium uoluntatis arbitrium. Nec se ipso quippe homo diuina uoluntate contempta nisi

perniciose uti potest atque ita discit, quid intersit, utrum inhaereat communi omnibus bono an proprio

delectetur. Se quippe amans donatur sibi, ut inde timoribus maeroribusque ompletus cantet in psalmo, si

tamen mala sua sentit: Ad me ipsum turbata est anima mea; correctusque iam dicat: Fortitudinem meam

ad te custodiam. Haec et si qua alia commodius dici possunt de intellegendo spiritaliter paradiso nemine

prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae ueritas fidelissima rerum gestarum narratione

commendata credatur.

[XXII] Corpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt, neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut

nullo morbo uel senectute inueterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus alimentis, quibus esuriendi

ac sitiendi qualiscumque molestia deuitetur; quoniam certo et omni modo inuiolabili munere

inmortalitatis induentur, ut non nisi uelint, possibilitate, non necessitate uescantur. Quod angeli quoque

uisibiliter et tractabiliter adparentes, non quia indigebant, sed quia uolebant et poterant, ut hominibus

congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt (neque enim in phantasmate angelos edisse

credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt), quamuis utrum angeli essent ignorantibus

simili nobis indigentia uesci uiderentur. Vnde est quod ait angelus in libro Tobiae: Videbatis me

manducare, sed uisu uestro uidebatis; id est necessitate reficiendi corporis, sicut uos facitis, me cibum

sumere putabatis. Sed si forte de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides Christiana de ipso

Saluatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem, iam quidem in spiritali carne, sed tamen uera,

cibum ac potum cum discipulis sumpsit. Non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus

corporibus auferetur. Vnde et spiritalia erunt, non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu uiuificante

subsistent.

[XXIII] Nam sicut ista, quae habent animam uiuentem, nondum spiritum uiuificantem, animalia dicuntur

corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia uocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea

credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque

carnalem spiritu uiuificante passura. Tunc iam non terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus,

quod de terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono caelesti iam tale erit, ut etiam caelo incolendo non

amissa natura, sed mutata qualitate conueniat. Primus autem homo de terra terrenus in animam uiuentem

factus est, non in spiritum uiuificantem, quod ei post oboedientiae meritum seruabatur. Ideo corpus eius,

quod cibo ac potu egebat, ne fame adficeretur ac siti, et non inmortalitate illa absoluta atque indissolubili,

sed ligno uitae a mortis necessitate prohibebatur atque in iuuentutis flore tenebatur, non spiritale, sed

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!