29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

quae multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? Si Furius Camillus etiam ingratam

patriam, a cuius ceruicibus acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque ab aemulis

fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: cur extollatur,

uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis carnalibus grauissimam exhonorationis

passus iniuriam non se ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam ipse haeresem

condidit, sed eam potius quantum ualuit ab haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non

sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita adquiratur aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege

pax fieret, qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam ipsum occidere non potuit et pro eo

alterum deceptus occidit, in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens multos se tales,

qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse, cuius ille fortitudinem et coniurationem talium

perhorrescens sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace compescuit: quis regno caelorum

inputaturus est merita sua, si pro illo non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed persequente

aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum

terrae se praecipitem dedit, deorum suorum oraculis seruiens, quoniam iusserant, ut illic id quod Romani

haberent optimum mitteretur, nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque se excellere, unde

uidelicet oportebat, ut deorum iussis in illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum pro

aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae passus inimicum non se ultro in talem mortem

mittens, sed ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque rege patriae suae certius

oraculum accepit: Nolite timere eos, qui corpus occidunt,nimam autem non possunt occidere? Si se

occidendos certis uerbis quodam modo consecrantes Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum

sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus: nullo modo superbient sancti martyres, tamquam

dignum aliquid pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et uera felicitas, si usque ad sui

sanguinis effusionem non solum suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, a quibus

fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes caritatis fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus

Puluillus dedicans aedem Iouis, Iunonis, Mineruae falso sibi ab inuidis morte filii nuntiata, ut illo nuntio

perturbatus abscederet atque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita contempsit, ut eum

etiam proici insepultum iuberet (sic in eius corde orbitatis dolorem gloriae cuuiditas uicerat): quid

magnum se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues supernae patriae de diuersis liberantur et

colliguntur erroribus, fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris sui sollicito ait: Seqowere aive

et sine inortuos sepelire mortuos suos? Si M. Regulus, ne crudelissimos hostes iurando falleret, ad eos ab

ipsa Roma reuersus est, quoniam, sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea quam

Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra

eos in Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui cruciatus non sunt pro fide illius

patriae contemnendi, ad cuius beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur Domino pro omnibus

quae retribuit, si pro fide quae illi debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis

inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus,

ut in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae perducit ad patriam, ubi uerae diuitiae

Deus ipse est, cum audiat uel legat L. Valerium, qui in suo defunctus est consulatu, usque adeo fuisse

pauperem, ut nummis a populo conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium Cincinnatum,

cum quattuor iugera possideret et ea suis manibus coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret,

maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentem gloriam consecutum in eadem paupertate

mansisse? Aut quid se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi huius fuerit ab aeternae

illius patriae societate seductus, cum Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum,

promissa etiam quarta parte regni a Romana ciuitate non potuisse deuelli ibique in sua paupertate

priuatum manere maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, rem patriae, rem

communem, cum haberent opulentissimam atque ditissimam, sic ipsi in suis sdomibus pauperes erant, ut

quidam eorum, qui iam bis consul fuisset, ex illo senatu hominum pauperum pelleretur notatione

censoria, quod decem pondo argenti in uasis habere compertus est; ita idem ipsi pauperes erant, quorum

triumphis publicum ditabatur aerarium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diuitias suas

communes faciunt secundum id quod scriptum est in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique, sicut

cuique opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia, intellegunt se nulla ob

hoc uentilari oportere iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum paene tale aliquid illi

fecerint pro conseruanda gloria Romanorum?

Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteriseorum, quando sic innotescerent, quando tanta fama

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!