29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Porphyrius erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae uniuersalis uia, quae non est alia quam

religio Christiana, oppugnari permittebatur ab idolorum daemonumque cultoribus regibusque terrenis,

propter asserendum et consecrandum martyrum numerum, hoc est testium ueritatis, per quos ostenderetur

omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione ueritatis esse toleranda. Videbat ergo ista

Porphyrius et per huius modi persecutiones cito istam uiam perituram et propterea non esse ipsam

liberandae animae uniuersalem putabat, non intellegens hoc, quod eum mouebat et quod in eius electione

perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem potius pertinere.

Haec est igitur animae liberandae uniuersalis uia, id est uniuersis gentibus diuina miseratione concessa,

cuius profecto notitia ad quoscumque iam uenit et ad quoscumque uentura est, nec debuit nec debebit ei

dici: Quare modo? et: Quare sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio penetrabile.

Quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum receptum hoc donum Dei et nondum in suam notitiam fuisse

perlatum. Neque enim propterea uerum non esse iudicauit, quia nondum in fidem suam receptum fuerat

uel in notitiam nondum peruenerat. Haec est, inquam, liberandorum credentium uniuersalis uia, de qua

fidelis Abraham diuinum accepit oraculum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Qui fuit quidem

gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos in

manu Mediatoris, in quo esset ista liberandae animae uniuersalis uia, hoc est omnibus gentibus data,

iussus est discedere de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui. Tunc ipse primitus a

Chaldaeorum superstitionibus liberatus unum uerum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti fideliter

credidit. Haec est uniuersalis uia, de qua in sancta prophetia dictum est: Deus misereatur nostri et

benedicat nos f inluminet uultum suum super nos, ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus

gentibus salutare tuum. Vnde tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de se ipso ait ipse Saluator:

Ego sum uia, ueritas et uita. Haec est uniuersalis uia, de qua tanto ante prophetatum est: Erit in nouissimis

diebus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium et extolletur super colles, et uenient ad

eum uniuersae gentes et ingredientur nationes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et

in domum Dei Iacob; et adnuntiabit nobis uiam suam, et ingrediemur in ea. Ex Sion enim prodiet lex et

uerbum Domini ab Hierusalem. Via ergo ista non est unius gentis, sed uniuersarum gentium; et lex

uerbumque Domini non in Sion et Hierusalem remansit, sed inde processit, ut se per uniuersa diffunderet.

Vnde ipse Mediator post resurrectionem suam discipulis trepidantibus ait: Oportebat impleri quae scripta

sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit

eis, quia oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius

paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Haec est igitur

uniuersalis animae liberandae uia, quam sancti angeli sanctique prophetae prius in paucis hominibus ubi

potuerunt Dei gratiam reperientibus et maxime in Hebraea gente, cuius erat ipsa quodam modo sacrata res

publica in prophetationem et praenuntiationem ciuitatis Dei ex omnibus gentibus congregandae, et

tabernaculo et templo et sacerdotio et sacrificiis significauerunt et eloquiis quibusdam manifestis,

plerisque mysticis praedixerunt; praesens autem in carne ipse Mediator et beati eius apostoli iam

testamenti noui gratiam reuelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus sunt

significata temporibus, pro aetatum generis humani distributione, sicut eam Deo sapienti placuit ordinare,

mirabilium operum diuinorum, quorum superius pauca iam posui, contestantibus signis. Non enim

apparuerunt tantummodo uisiones angelicae et caelestium ministrorum sola uerba sonuerunt, uerum etiam

hominibus Dei uerbo simplicis pieitatis agentibus spiritus inmundi de hominum corporibus ac sensibus

pulsi sunt, uitia corporis languoresque sanati, fera animalia terrarum et aquarum, uolatilia caeli, ligna,

elementa, sidera diuina iussa fecerunt, inferna cesserunt, mortui reuixerunt; exceptis ipsius Saluatoris

propriis singularibusque miraculis, maxime natiuitatis et resurrectionis, quorum in uno maternae

uirginitatis tantummodo sacramentum, in altero autem etiam eorum, qui in fine resurrecturi sunt,

demonstrauit exemplum. Haec uia totum hominem mundat et inmortalitati mortalem ex omnibus quibus

constat partibus praeparat. Vt enim non alia purgatio ei parti quaereretur, quam uocat intellectualem

Porphyrius, alia ei, quam uocat spiritalem, aliaque ipsi corpori: propterea totum suscepit ueracissimus

potentissimusque mundator atque saluator. Praeter hanc uiam, quae, partim cum haec futura

praenuntiantur, partim cum facta nuntiantur, numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo

liberatur, nemo liberabitur.

Quod autem Porphyrius uniuersalem uiam animae liberandae nondum in suam notitiam historiali

cognitione dicit esse perlatam: quid hac historia uel inlustrius inueniri potest, quae uniuersum orbem tanto

apice auctoritatis obtinuit, uel fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!